Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 4, cap. 34

1 hi postquam mixti hostibus portam intravere, in muros evadunt suisque capti oppidi signum ex muro tollunt. 2 quod ubi dictator conspexit—iam enim et ipse in deserta hostium castra penetraverat,—cupientem militem discurrere ad prædam spe iniecta maioris in urbe prædæ ad portam ducit receptusque intra muros in arcem, quo ruere fugientium turbam videbat, pergit. 3 nec minor cædes in urbe quam in proelio fuit, donec abiectis armis nihil præter vitam petentes dictatori deduntur. 4 urbs castraque diripiuntur. postero die singulis captivis ab equite ac centurionibus sorte ductis, et quorum eximia virtus fuerat, binis, aliis sub corona venumdatis venundatis exercitum victorem opulentumque præda triumphans dictator Romam reduxit; 5 iussoque magistro equitum abdicare se magistratu ipse deinde abdicat die sexto decimo reddito in pace imperio, quod in bello trepidisque rebus acceperat. 6 classi quoque ad Fidenas pugnatum cum Veientibus quidam in annales rettulere, rem æque difficilem atque incredibilem nec nunc lato satis ad hoc amne et tum aliquanto, 7 ut a veteribus accepimus, artiore, nisi in traiectu forte fluminis prohibendo aliquarum navium concursum in maius, ut fit, celebrantes navalis victoriæ vanum titulum appetivere.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑