Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 39, cap. 34

1 dimissis iis legationibus, Philippus a suis certior factus cedendum civitatibus deducendaque præsidia esse, infensus omnibus in Maronitas iram effundit. Onomasto, 2 qui præerat maritimæ oræ, mandat, ut partis adversæ principes interficeret. ille per Casandrum quendam, unum ex regiis iam diu habitantem Maroneæ, nocte Thracibus intromissis velut in bello capta urbe cædem fecit. 3 idem apud Romanos legatos querentes tam crudeliter adversus innoxios Maronitas, tam superbe adversus populum Romanum factum, ut, quibus libertatem restituendam senatus censuisset, ii pro pro hostibus trucidarentur, abnuebat quicquam eorum ad se aut quemquam suorum pertinere; 4 seditione inter ipsos dimicatum, cur ad se alii, alii ad Eumenem civitatem traherent; 5 id facile scituros esse; percunctarentur ipsos Maronitas — , haud dubius, perculsis omnibus terrore tam recentis cædis, neminem hiscere adversus se ausurum. 6 negare Appius rem evidentem pro dubia quærendam. si ab se culpam removere vellet, Onomastum et Casandrum, per quos acta res diceretur, mitteret Romam, ut eos senatus percunctari posset. primo adeo perturbavit ea vox regem, 7 ut non color, non vultus ei constaret; deinde collecto tandem animo Casandrum, qui Maroneæ fuisset, si utique vellent, se missurum dixit: 8 ad Onomastum quidem quid ear eam rem pertinere, qui non modo Maroneæ, sed ne in regione quidem propinqua fuisset? 9 et parcebat magis Onomasto, honoratiori amico, et eundem indicem baud haud paulo plus timebat, quia et ipse sermonem cum eo contulerat et multorum talium ministrum et conscium habebat. 10 Casander quoque, missis qui per Epirum ad mare prosequerentur eum, ne qua indicium emanaret. veneno creditur sublatus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑