Titus Livius, Ab urbe condita
1 hoc metu iniecto Lacedæmoniis imperatum prlimum, uti muros diruerent; deinde, ut omnes externi auxiliares, qui mercede apud tyrannos militassent, terra Laconica excederent; 2 tur tum uti quæ servitia tyranni liberassent — ea magna multitudo erat — ante diem certam abirent; qui ibi mansissent, eos prendendi abducendi vendendi Achæis ius esset; 3 Lycurgi leges moresque abrogarent, Achæorum adsuescerent legibus institutisque: ita unius eos corporis fore et de omnibus rebus facilius consensuros. 4 nihil oboedientius fecerunt, quam ut muros diruerent, nec ægrius passi sunt quam exules reduci. 5 decretum Tegeæ in concilio communi Achæorum de restituendis iis factum est; 6 et mentione illata externos auxiliares dimissos ac Lacedæmoniis adscriptos — ita enim vocabant qui ab tyrannis liberati erant — urbe excessisse et in agros dilapsos, priusquam dimitteretur exercitus, ire prætorem cum expeditis et comprehendere id genus hominum et vendere iure prædæ placuit. 7 multi comprehensi venierunt. porticus ex ea pecunia Megalopoli permissu Achæorum refecta est, quam Lacedæmonii diruerant. 8 et ager Belbinates, quei quem iniuria tyranni Lacedæmoniorum possederant, restitutus eidem civitati ex decreto vetere Achæorum, quod factum erat Philippo Amyntæ filio regnante. 9 per hæc velut enervata civitas Lacedæmoniorum diu Achæis obnoxia fuit; nulla tamen res tanto erat damno quam disciplina Lycurgi, cui per octingentos annos adsuerant, sublata.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
