Titus Livius, Ab urbe condita
1 dum hæc a Philippo geruntur, T. Quinctius recepta Zacyntho ab Achaico concilio Naupactum traiecit, quæ iam per duos menses — 2 et iam prope excidium erat — oppugnabatur, et si capta vi foret, omne nomen ibi Ætolorum ad internecionem videbatur venturum. 3 ceterum quamquam merito iratus erat Ætolis, quod solos obtrectasse gloriæ suæ, cum liberaret Græciam, meminerat, et nihil auctoritate sua motos esse, cum, quæ tum maxime accidebant, casura præmonens a furioso incepto eos deterreret, 4 tamen sui maxime operis esse credens nullam gentem liberatæ ab se Græciæ funditus everti, obambulare muris, ut facile nosceretur ab Ætolis, coepit. 5 confestim a primis stationibus cognitus est, vulgatumque per omnes ordines, Quinctium esse. itaque concursu facto undique in muros manus pro se quisque tendentes consonante clamore nominatim QLinctium Quinctium orare, ut opem ferret ac servaret. 6 et tum quidem, quamquam moveretur his vocibus, manu tamen abnuit quicquam opis in se esse; ceterum postquam ad consulem venit, “ futrum utrum fefellit” inquit “te, 7 M’. Acili, quid agatur, an, cum satis pervideas, nihil id magnopere ad summam rem periinere pertinere censes?” 8 erexerat expectatione consulem; et “quin expromis” inquit, “quid rei sit?” tur tum Quinctius “ecquid vides te devicto Antiocho in duabus urbibus oppugnandis tempus terere, 9 cum iam prope annus circumactus sit imperii tui, Philippum autem, qui non aciem, non signa hostium vidit, non solum urbes sed tot iam gentes, Athamaniam Perrhæbiam Aperantiam Dolopiam, sibi adiunxisse, et victoriæ tuæ præmium te militesque tuos nondum duas urbes, Philippum tot gentes Græciæ habere? 10 atqui non tantum interest nostra Ætolorum opes ac vires minui, quantum non supra modum Philippum crescere.”
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
