Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 35, cap. 34

1 Quinctius legatique Corinthum redierunt. inde, ut quæque de Antiocho ** nihil per se ipsi moti et sedentes expectare adventure adventum viderentur regis, 2 concilium quidem universæ gentis post dimissos fRomanos Romanos non habuerunt, per apocletos autem — ita vocant sanctius consilium; ex delectis constat viris — id agitabant, quonam modo in Græcia res novarentur. 3 inter omnis constabat in civitatibus principes et optimum quemque Romanæ societatis esse et præsenti statu gaudere, multitudinem et quorum res non ex sententia ipsorum essent omnia novare velle. 4 Ætoli consilium cum rei, tum spei quoque non audacis modo sed etiam impudentis ceperunt, Demetriadem Chalcidem Lacedæmonem occupandi. 5 singuli in singulas principes missi sunt, Thoas Chalcidem, Alexamenus Lacedæmonem, Diocles Demetriadem. 6 hunc exul Eurylochus, de cuius fuga causaque fugæ ante dictum est, quia reditus in patriam nulla alia erat spes, adiuvit. 7 litteris Eurylochi admoniti propinqui amicique et qui eiusdem factionis erant liberos et coniugem eius cum sordida veste, tenentes velamenta supplicum, in contionem frequentem acciverunt singulos universosque obtestantes, ne insontem indemnatum consenescere in exilio sinerent. 8 et simplices homines misericordia et improbos seditiososque immiscendi res tumultu Ætolico spes movit. ita pro se quisque revocari iubebant. 9 his præparatis Diocles cum omni equitatu — et erat tum præfectus equitum — specie reducentis exulem hospitem profectus, die ac nocte ingens iter emensus, cum milia sex ab urbe abesset, prima luce tribus electis turmis, cetera multitudine equitum subsequi iussa, præcessit. 10 postquam portæ appropinquabat, desilire omnes ex equis iussit et loris ducere equos itineris maxime modo solutis ordinibus, ut comitatus magis præfecti videretur quam præsidium. 11 ibi una ex turmis ad portam relicta, ne excludi subsequens equitatus posset, media urbe ac per forum mann manu Eurylochum tenens multis occurrentibus gratulantibusque domum deduxit. 12 mox equitum plena urbs erat, et loca opportuna occupabantur; tur tum in domos missi, qui principes adversæ factionis interficerent. ita Demetrias Ætolorum facta est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑