Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 34, cap. 34

1 cum adversus tendendo nihil moveret socios, simulando se transire in eorum sententiam omnis in adsensum consilii sui traduxit. 2 ‘bene vertat’ inquit, ‘obsideamus Lacedæmonem, quando ita placet; illud modo ne fallat: ceterum cum res tam lenta, quam ipsi scitis, oppugnatio urbium sit et obsidentibus prius sæpe quam obsessis tædium adferat, iam nunc hoc ita proponere vos animis oportet, hibernandum circa Lacedæmonis moenia esse. 3 quæ mora si laborem tantum ac periculum haberet, ut et animis et corporibus ad sustinenda ea parati essetis, hortarer vos; 4 nunc impensa quoque magna eget in opera, in machinationes et tormenta, quibus tanta urbs oppugnanda est, in commeatus vobis nobisque in hiemem expediendos. 5 itaque, ne aut repente trepidetis aut rem inchoatam turpiter destituatis, scribendum ante vestris civitatibus censeo, explorandum, quid quæque animi, quid virium habeat. 6 auxiliorum satis superque habeo; sed quo plures sumus, pluribus rebus egebimus. nihil iam præter nudum solum ager hostium habet, ad hoc hiems accedet ad comportandum ex longinquo difficilis. 7 ’ hæc oratio primum animos omnium ad respicienda sua cui u sque domestica mala convertit, segnitiam, invidiam et obtrectationem domi manentium adversus militantis, 8 libertatem difficilem ad consensum, inopiam publicam, malignitatem conferendi ex privato. 9 versis itaque subito voluntatibus faceret, quod e re publica populi Romani sociorumque esse crederet, imperatori permiserunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑