Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 33, cap. 34

1 secundum Isthmia Quinctius et decem legati legationes regum gentiumque audivere. 2 primi omnium regis Antiochi vocati legati sunt. iis eadee eadem fere, quæ Romæ egerant, verba sine fide rerinl rerum iactantibus nihil iam perplexe, 3 ut ante, cum dubiæ res incolumi Philippo erant, sed aperte denuntiatum ut excederet Asiæ urbibus, quæ Philippi aut Ptolomæi regum fuissent, abstineret liberis civitatibus neu quam lacesseret armis: et in pace et in libertate esse debere omnis ubique Græcas urbes. 4 ante omnia denuntiatum, ne in Europam aut ipse transiret aut copias traiceret. 5 dimissis regis legatis conventus civitatum gentiumque est haberi coeptus; eoque maturius peragebatur, quod decreta decem legatorum in civitates nominatim pronuntiabantur. 6 Orestis — Macedonum ea gens est — , quod primi ab rege defecissent suæ leges redditæ. Magnetes et Perrhæbi et Dolopes liberi quoque pronuntiati. 7 Thessalorum genti præter libertatem concessam Achæi Phthiotæ dati Thebis Phthioticis et Pharsalo excepta. Ætolos de Pharsalo et Leucade postulantes, ut ex foedere sibi restituerentur, ad senatum reiecerunt. 8 Phocenses Locrensesque, sicut ante fuerant, adiecta decreti auctoritate iis contribuerunt. 9 Corinthus et Triphylia et Heræa — Peloponnesi et ipsa urbs est — reddita Achæis. 10 Oreum et Eretriam decem legati Eumeni regi, Attali filio, dabant dissentiente Quinctio; ea una res in arbitrium senatus reiecta est; senatus libertatem his civitatibus dedit Carysto adiecta. 11 Pleurato Lychnidus et Parthini dati; Illyriorum utraque gens sub dicione Philippi fuerant. Amynandrum tenere iusserunt castella, quæ per belli tempus Philippo capta ademisset.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑