Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 32, cap. 34

1 motus oratione Alexandri Philippus navem, 2 ut exaudiretur, propius terram applicuit. orsum eum dicere, in Ætolos maxime, violenter Phæneas interfatus non in verbis rem verti ait: aut bello vincendum aut melioribus parendum esse. 3 “apparet id quidem” inquit Philippus “etiam cæco,” iocatus in valetudinemi valetudinem oculorum Phæneæ; et erat dicacior natura, quam regem decet, et ne inter seria quidem risu satis temperans. 4 indignari inde coepit, Ætolos tamquam Romanos decedi Græcia iubere, qui, quibus finibus Græcia sit, dicere non possent; ipsius enim Ætoliæ Agræos Apodotosque et Amphilochos, quæ permagna eorum pars sit, Græciam non esse. 5 “an, quod a sociis eorum non abstinuerim, iustam querellam habent, cum ipsi pro lege hunc antiquitus morem servent, ut adversus socios ipsi suos publica tantum auctoritate dempta iuventutem suam militare sinant, et contrariæ persæpe acies in utraque parte Ætolica auxilia habeant? 6 neque ego Cium expugnavi, sed Prusiam socium et amicum oppugnantem adiuvi; et Lysimachiam ab Thracibus vindicavi, sed, quia me necessitas ad hoc bellum a custodia eius avertit, Thraces habent. 7 et Ætolis hæc; Attalo autem Rhodiisque nihil iure debeo; non enim a me, sed ab illis principium belli ortum est; 8 Romanorum autem honoris causa Peræaj Peræan IThodiis Rhodiis et naves Attalo cum captivis, qui comparebunt, restituam. 9 nam quod ad Nicephorium Venerisque templi restitutionem attinet, 10 quid restitui ea postulantibus respondean respondeam, , nisi, quo uno modo silvæ lucique cæsi restitui possunt, curam impensamque sationis me præstaturum, — quoniam hæc inter se reges postulare et respondere placet.” 11 extrema eius oratio adversus Achæos fuit, in qua orsus ab Antigoni primum, suis deinde erga gentem ear eam meritis, recitari decreta eorum iussit omnis divinos humanosque honores complexa atque eis obiecit recens decretum, 12 quo ab se descivissent; invectusque graviter in perfidiam eorum, Argos tamen se iis redditurum dixit; 13 de Corintho cum imperatore Romano deliberaturum esse quæsiturumque ab eo simul, utrum iisne urbibus decedere se æcum censeat, quas ab se ipso captas iure belli habeat, an iis etiam, quas a maioribus suis accepisset.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑