Titus Livius, Ab urbe condita
1 cum promptum hoc ius velut ex oraculo incorruptum pariter ab iis summi infimique ferrent, tum legibus condendis opera dabatur; ingentique hominum exspectatione propositis decem tabulis populum ad contionem advocaverunt, 2 et quod bonum, faustum felixque rei publicæ ipsis liberisque eorum esset, ire et legere leges propositas iussere. 3 se , quantum decem hominum ingeniis provideri potuerit, omnibus, summis infimisque, iura æquasse; plus pollere multorum ingenia consiliaque. 4 versarent in animis secum unamquamque rem, agitarent deinde sermonibus, atque in medium quid in quaque re plus minusve esset conferrent. 5 eas leges habiturum populum Romanum quas consensus omnium non iussisse latas magis quam tulisse videri posset. 6 cum ad rumores hominum de unoquoque legum capite editos satis correctæ viderentur, centuriatis comitiis decem tabularum leges perlatæ sunt, qui nunc quoque, in hoc immenso aliarum super alias acervatarum legum cumulo, fons omnis publici privatique est iuris. 7 volgatur deinde rumor duas deesse tabulas quibus adiectis absolvi posse velut corpus omnis Romani iuris. ea exspectatio, cum dies comitiorum adpropinquaret, desiderium decemviros iterum creandi fecit. 8 iam plebs, præterquam quod consulum nomen haud secus quam regum perosa erat, ne tribunicium quidem auxilium cedentibus in vicem appellatione decemviris quærebat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
