Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 28, cap. 34

1 castra eodem die Hispanorum præter ceteram prædam cum tribus ferme milibus hominum capiuntur. 2 Romani sociique ad mille et ducenti eo proelio ceciderunt, vulnerata amplius tria milia hominum. minus cruenta victoria fuisset, si patentiore campo et ad fugam capessendam facili foret pugnatum. 3 Indibilis abiectis belli consiliis nihil tutius in adflictis rebus experta fide et clementia Scipionis ratus, Mandonium fratrem ad eum mittit; 4 qui advolutus genibus fatalem rabiem temporis eius accusat, cur cum velut contagione quadam pestifera non Ilergetes modo et Lacetani, sed castra quoque Romana insanierint. 5 suam quidem et fratris et reliquorum popularium ear eam condicionem esse, ut aut, si ita videatur, reddant spiritum P. Scipioni ab eodem illo acceptunm, aut servati bis uni debitam vitam pro eo in perpetuum devoveant. 6 antea in causa sua fiduciam sibi fuisse nondum experta clementia eius; nunc contra nullam in causa, omnem in misericordia victoris spem repositam habere. 7 mos vetustus erat Romanis, cum quo nee nec foedere nec æquis legibus iungeretur amicitia, non prius imperio in eum tamquam pacatum uti, quam omnia divina humanaque dedidisset, obsides accepti, arma adempta, præsidia urbibus imposita forent. 8 Scipio multis invectus in præsentem MAandonium Mandonium absentemque Indibilem verbis, illos quidem merito perisse ipsorum maleficio ait, victuros suo atque populi Romani beneficio. 9 ceterum se neque arma iis adempturum neque obsides imperaturum — quippe ea pignera timentium rebellionem esse — ; se libera arma relinquere, solutos animos; 10 neque se in obsides innoxios, sed in ipsos, si defecerint, sæviturum, nec ab inermi, sed ab armato hoste poenas expetiturum. utramque fortunam expertis permittere sese, utrum propitios an iratos habere Romanos mallent. 11 ita dimissus Mandonius pecunia tantummodo imperata, ex qua stipendium militi præstari posset. 12 ipse Marcio in ulteriorem Hispaniam præmisso, Silano Tarraconem remisso paucos moratus dies, dum imperatam pecuniam Ilergetes pernumerarent, cum expeditis Marcium iam adpropinquantem Oceano adsequitur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑