Titus Livius, Ab urbe condita
1 ex hoc plebei scito senatus consultus Oppiæ Cluviæque primurm primum bona ac libertatem restituit: si qua alia præmia petere ab senatu vellent, venire eas Romam. 2 Campanis in familias singulas decreta facta, quæ non operæ pretium est omnia enumerare. 3 aliorum bona publicanda, ipsos liberosque eorum et coniuges vendendas extra filias, quæ enupsissent, priusquam in populi Romani potestatem venirent; 4 alios in vincula condendos, ac de iis posterius consulendum; aliorum Campanorum summam etiam census distinxerunt, publicanda necne bona essent. 5 pecua captiva præter equos et mancipia præter puberes virile secus et omnia, quæ solo non continerentur, restituenda censuerunt dominis. 6 Campanos omnis Atellanos, Calatinos, Sabatinos, extra quam qui eorum aut ipsi aut parentes eorum apud hostis essent, 7 liberos esse iusserunt ita, ut nemo eorum Civis Romanus aut Latini nominis esset, neve quis eorum, qui Capuæ fuisset, dum portæ clausæ essent, in urbe agrove Campano intra certam diem maneret, locus ubi habitarent trans Tiberim, qui non contingeret Tiberim, daretur; 8 qui nec Capuæ nec in urbe Campana, quæ a populo Romano defecisset, per bellum fnissent, eos cis Lirim amnem Romam versus; 9 qui ad Rjomanos Romanos transissent, priusquam Capuam Hannibal veairet, cis Vulturnum emovendos censuerunt, ne quis eorum propius mare quindecim milibus passuum agrum ædificiumve haberet. 10 qui eorum trans Tiberim emoti essent, ne ipsi posterive eorum uspiam pararent haberentve nisi n in Veiente, Sutrino Nepesinove agro, dum ne cui maior quam quinquaginta iugerum agri modus esset. 11 senatorum omnium quique magistratus Capuæ, Atellæ, Calatiæ gessissent bona venire Capuæ iusserunt, libera corpora, quæ venum dari placuerat, Romam mitti ac Romæ venire. 12 signa, statuas æneas, auæ capta de hostibus dicerentur, quæ eorum sacra ac profana essent, ad pontificum collegium reiecerunt. 13 ob hæc decreta mæstiores aliquanto quam Romam venerant, Campanos dimiserunt. nec iam Q. Fulvii sævitiam in sese, sed iniquitatem deum atque execrabilem fortunam suam incusabant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
