Titus Livius, Ab urbe condita
1 et habuisset tanto impetu coepta res fortunam, nisi unus homo Syracusis ea tempestate fuisset. 2 Archimedes is erat, unicus spectator cæli siderumque, mirabilior tamen inventor ac machinator bellicorum tormentorum operumque, quibus quicquid hostes ingenti mole agerent, ipse perlevi momento ludificaretur. 3 muros per inæqualis ductos colles, pleraque alta et difficilia aditu, submissa quædam et quæ planis vallibus adiri possent, ut cuique aptum visun uisum est loco, ita genere omni tormentorum instruxit. 4 Achradinæ murum, qui, ut ante dictum est, mari adluitr, sexaginta quinqueremibus Marcellus oppugnabat. 5 ex ceteris navibus sagittarii funditoresque et velites etiam, quorum telum ad remittendum inhabile imperitis est, vix quemquam sine vulnere consistere in muro patiebantur. 6 hi, quia spatio missilibus opus est, procul muro tenebant naves. iunctæ aliæ binæ quinqueremes demptis interioribus remis, ut latus lateri adplicaretur, 7 cum exteriore ordine remorum velut una navis agerentur, turres contabulatas machinamentaque alia quatiendis muris portabant. 8 adversus hunc navalem apparatum Archimedes variæ magnitudinis tormenta in muris disposuit. in eas, quæ procul erant, navis saxa ingenti pondere emittebat, propiores levioribus eoque magis crebris petebat telis; 9 postremo, ut sui volnere intacti tela in hostem ingererent, murum ab imo ad summum crebris cubitalibus fere cavis aperuit, per quæ cava pars sagittis pars scorpionibus modieis modicis ex occulto petebant hostem. 10 quæ propius quædam subibant naves, quo interiores ictibus tormentoruni tormentorum essent, in eas tollenone super murum eminente ferrea manus, firmæ catenæ inligata, cum iniecta proræ esset gravique libramento plumbi recelleret ad solum, suspensa prora navem in puppim statuebat; 11 dein remissa subito velut ex muro cadentem navem cum ingenti trepidatione nautarum ita undæ adfligebat, ut, etiamsi recta reciderat, aliquantum aquæ acciperet. 12 ita maritima oppugnatio est elusa omnisque spes eo versa, ut totis viribus terra adgrederentur. 13 sed ea quoque pars eodem omni apparatu tormentorum instructa erat Hieronis inpensis curaque per multos annos, Archimedis unica arte. 14 natura etiam adiuvabat loci, quod saxum, cui inposita muri fundamenta sunt, magna parte ita proclive est, ut non solum missa tormento, sed etiam quæ pondere suo provoluta essent, graviter in hostem inciderent. 15 eadem causa ad subeundum arduum aditum instabilemque ingressum præbebat. 16 ita consilio habito quoniam omnis conatus ludibrio esset, absistere oppugnatione atque obsidendo tantum arcere terra marique commeatibus hostem placuit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
