Titus Livius, Ab urbe condita
1 in has ferme leges inter Poenum ducem legatosque Macedonum ictum foedus; 2 missique cum iis ad regis ipsius firmandam fidem legati, Gisgo et Bostar et Mago. eodem ad Iunonis Laciniæ, ubi navis occulta in statione erat, perveniunt. 3 inde profecti cum altum tenerent, conspecti a classe Romana sunt, quæ præsidio erat Calabriæ litoribus; 4 Valeriusque Flaccus cercuros ad persequendam retrahendamque navem cum misisset, primo fugere regii conati; deinde, ubi celeritate vinci senserunt, tradunt se Romanis et ad præfectum classis adducti sunt. 5 is cum quæreret, qui et unde et quo tenderent cursum, Xenophanes primo satis iam semel felix mendacium struere, a Philippo se ad Romanos missum ad M. Valerium, ad quem unum iter tutum fuerit, pervenisse, Campaniam superare nequisse sæptam hostium præsidiis. 6 deinde ut Punicus cultus habitusque suspectos legatos fecit Hannibalis interrogatosque sermo prodidit, 7 tum comitibus eorum seductis ac metu territis litteræ quoque ab Hannibale ad Philippum inventæ et pacta inter regem Macedonum Poenumque ducem. 8 quibus satis cognitis optimum visum est captivos comitesque eorum Romam ad senatum aut ad consules, ubicumque essent, quam primum deportare. 9 ad id celerrimæ quinque naves delectæ ac L. Valerius Antias, qui præesset, missus, eique mandatum, ut in omnis navis legatos separatim custodiendos divideret daretque operam, ne quod iis conloquium inter se neve quæ communicatio consilii esset. 10 per idem tempus Romæ cum A. Cornelius Mammula ex Sardinia provincia decedens rettulisset, qui status rerum in insula esset: bellum ac defectionem omnis spectare; 11 Q. Mucium, qui successisset sibi, gravitate cæli aquarumque advenientem exceptum, non tam in periculosum quam longum morbum inplicitum, diu ad belli munia sustinenda inutilem fore, 12 exercitumque ibi ut satis firmum pacatæ provinciæ præsidem esse, 13 ita parum aptum bello, quod motum iri videretur, — decreverunt patres, ut Q. Fulvius Flaccus quinque milia peditum, quadringentos equites scriberet eamque legionem primo quoque tempore in Sardiniam traiciendam curaret 14 mitteretque cum imperio quem ipsi videretur, qui rem gereret, quoad Mucius convaluisset. 15 ad eam rem missus est T. Manlius Torquatus, qui bis consul et censor fuerat subegeratque inpriore consulatu Sardos. 16 sub idem fere tempus et a Carthagine in Sardiniam classis missa duce Hasdrubale, cui Calvo cognomen erat, foeda tempestate vexata ad Balearis insulas deicitur, ibique — 17 adeo non armamenta modo sed etiam alvei navium quassati erant subductæ naves dum reficiuntur, aliquantum temporis triverunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
