Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 8, cap. 33

1 his Yocibus uocibus cum in se magis incitarent dictatorem quam magistro equitum placarent, iussi de tribunali descendere legati; 2 et silentio nequiquam per præconem temptato, cum præ strepitu ac tumultu nec ipsius dictatoris nec apparitorum eius vox audiretur, nox velut in proelio certamini finem fecit. 3 magister equitum, iussus postero die adesse, cum omnes adfirmarent infestius Papirium exarsurum, agitatum contentione ipsa exacerbatumque, clam ex castris Romam profugit; 4 et patre auctore M. Fabio, qui ter iam consul dictatorque fuerat, vocato extemplo senatu cum maxime conquereretur apud patres vim atque iniuriam dictatoris, repente strepitus ante curiam lictorum summoventium auditur; 5 et ipse infensus aderat, postquam conperit profectum ex castris, cum expedito equitatu secutus. iterata deinde contentio, et prendi Fabium Papirius iussit. 6 ubi cum deprecantibus primoribus patrum atque universo senatu perstaret in incepto inmitis animus, 7 tur tum pater M. Fabius “ cquando quando quidem” inquit “apud te nec auctoritas senatus nec ætas mea, cui orbitatem paras, nec virtus nobilitasque magistri equitum a te ipso nominati valet nec preces, quæ sæpe hostem mitigavere, quæ deorum iras placant, tribunos plebis appello et provoco ad populum eumque tibi, 8 fugienti exercitus tui, fugienti senatus iudicium, iudicem fero, qui certe unus plus quam tua dictatura potest polletque. videro, cessurusne provocationi sis, cui rex Romanus Tullus Hostilius cessit.” ex curia in contionem itur. 9 quo cum paucis dictator, cum omni agmine principum magister equitum cum escendisset, deduci eum de rostris Papirius in partem inferiorem iussit. 10 secutus pater “bene agis” inquit, “cum eo nos deduci iussisti, unde et private vocem mittere possemus.” 11 ibi primo non tam perpetuæ orationes quam altercatio exaudiebantur; vicit deinde strepitum vox et indignatio Fabi senis increpantis superbiam crudelitatemque Papiri: 12 se quoque dictatorem Romæ fuisse, nec a se quemquam, ne plebis quidem hominem, non centurionem, non militem violatum; 13 Papirium tamquam ex hostium ducibus, sic ex Romano imperatore victoriam et triumphum petere. quantum interesse inter moderationem antiquorum et novam superbiam crudelitatemque! crudelitatemque. 14 dictatorem Quinctium Cincinnatum in L. Minucium consulem ex obsidione a se ereptum non ultra sævisse, quam ut legatum eum ad exercitum pro consule relinqueret. M. Furium Camillum in L. Furio, 15 qui contempta sua senectute et auctoritate foedissimo cum eventu pugnasset, non solum in præsentia moderatum iræ esse, ne quid de collega secus populo aut senatui scriberet, sed, 16 cum revertisset, potissimum ex tribunis consularibus habuisse, quem, ex collegis optione ab senatu data, socium sibi imperii deligeret. 17 nam populi quidem, penes quem potestas omnium rerum esset, ne iram quidem umquam atrociorem fuisse in eos, qui temeritate atque inscitia exercitus amisissent, quam ut pecunia eos multaret; capite anquisitum ob rem bello male gestam de imperatore nullo ad eam diem esse. nunc ducibus populi Romani, 18 quæ ne victis quidem bello fas fuerit, virgas et secures victoribus et iustissimos meritis triumphos intentari. 19 quid enim tandem passurum fuisse filium suum, si exercitum amisisset, si fusus, fugatus, castris exutus fuisset? quo ultra iram violentiamque eius excessuram fuisse, quam ut verberaret necaretque? 20 quam conveniens esse, propter Q. Fabium civitatem in lætitia, 21 victoria, supplicationibus ac gratulationibus esse, eum, propter quem deum delubra pateant, aræ sacrificiis fument, honore donis cumulentur, nudatum virgis lacerari in conspectu populi Romani, intuentem Capitolium atque arcem deosque ab se duobus proeliis baud haud frustra advocates! aduocatos. quo id animo exercitum, 22 qui eius ductu auspiciisque vicisset, laturum? quem luctum in castris Romanis, quam lætitiam inter hostes fore! 23 hæc simul iurgans, querens, deum hominumque fidem obtestans et conplexus complexus filium plurimis cum lacrumis agebat.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑