Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 7, cap. 33

1 non alias militi familiarior dux fuit omnia inter infimos militum haud gravate munia obeundo, in ludo præterea militari, 2 cum velocitatis viriumque inter se æquales certamina ineunt, comiter facilis; vincere ac vinci vultu eodem, nec quemquam aspernari parem, qui se offeret; 3 factis benignus pro re, dictis haud minus libertatis alienæ quam suæ dignitatis memor, et, quo nihil popularius est, quibus artibus petierat magistratus, iisdem gerebat. 4 itaque universus exercitus incredibili alacritate adhortationem prosecutus ducis castris egreditur. Proelium, 5 ut quod maxime umquam, pari spe utrimque, æquis viribus, cum fiducia sui sine contemptu hostium commissum est. 6 Samnitibus ferociam augebant novæ res gestæ et paucos ante dies geminata victoria, Romanis contra quadringentorum annorum decora et conditæ urbi æqualis victoria; 7 utrisque tamen novus hostis curam addebat. pugna indicio fuit, quos gesserint animos; namque ita conflixerunt, ut aliquamdiu in neutram partem inclinarent acies. tur tum consul trepidationem iniciendam ratus, 8 quando vi pelli non poterant, equitibus inmissis turbare prima signa hostium conatur. 9 quos ubi nequiquam tumultuantes in spatio exiguo volvere turmas vidit nec posse aperire in hostes viam, 10 revectus ad antesignanos legionum cum desiluisset ex equo, “nostrum” inquit “peditum illud, milites, est opus; agitedum, ut me videritis, quacumque incessero in aciem hostium, ferro viam facientem, sic pro se quisque obvios sternite; illa omnia, qua nunc erectæ micant hastæ, patefacta strage vasta cernetis.” 11 Vix hæc dicta dederat, cum equites consulis iussu discurrunt in cornua legionibusque in mediam aciem aperiunt viam. primus omnium consul invadit hostem et, cum quo forte contulit gradum, obtruncat. 12 hoc spectaculo accensi dextra lævaque ante se quisque memorandum proelium cient; stant obnixi Samnites, quamquam plura accipiunt quam inferunt vulnera. aliquamdiu iam pugnatum erat, 13 atrox cædes circa signa Samnitium, fuga ab nulladum parte erat; adeo morte sola vinci destinaverant animis. 14 itaque Romani, cur cum et fluere iam lassitudine vires sentirent et diei baud haud multum superesse, accensi ira concitant se in hostem. 15 tur tum primum referri pedem atque inclinari rem in fugam apparuit; tur tum capi, occidi Samnis; nec superfuissent multi, ni nox victoriam magis quam proelium diremisset. 16 et Romani fatebantur numquam cum pertinaciore hoste conflictum, et Samnites, cum quæreretur, quænam prima causa tam obstinatos movisset in fugam, oculos sibi Romanorum ardere visos aiebant vesanosque vultus et furentia ora; inde plus quam ex alia ulla re terroris ortum. 17 quem terrorem non pugnæ solum eventu, sed nocturna profectione confessi sunt. 18 postero die vacuis hostium castris Romanus potitur, quo se omnis Campanorum multitude multitudo gratulabunda effudit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑