Titus Livius, Ab urbe condita
1 seditio tur tum inter Antiates Latinosque coorta, cum Antiates victi malis subactique bello, in quo et nati erant et consenuerant, deditionem spectarent, 2 Latinos ex diutina pace nova defectio recentibus adhuc animis ferociores ad perseverandum in bello faceret. finis certaminis fuit, postquam utrisque apparuit nihil per alteros stare, quo minus incepta persequerentur. Latini profecti a societate pacis, 3 ut rebantur, inhonestæ sese vindicaverunt, Antiates incommodis arbitris salutarium consiliorum remotis urbem agrosque Romanis dedunt. 4 ira et rabies Latinorum, quia nec Romanos bello lædere nec Volscos in armis retinere potuerant, eo erupit, ut Satricum urbem, quæ receptaculum primum eis adversæ pugnæ fuerat, igni concremarent; nec aliud tectum eius superfuit urbis, cum faces pariter sacris profanisque inicerent, quam matris Matutæ templum; inde eos 5 nec sua religio nec verecundia deum arcuisse dicitur, sed vox horrenda edita templo cum tristibus minis, ni nefandos ignes procul delubris amovissent. Incensos ea rabie impetus Tusculum tulit ob iram, 6 quod deserto communi concilio Latinorum non in societatem modo Romanam, sed etiam in civitatem se dedissent. 7 patentibus portis cum inproviso incidissent, primo clamore oppidum præter arcem captum est. in arcem oppidani refugere cum coniugibus ac liberis nuntiosque Romam, qui certiorem de suo casu senatum facerent, misere. 8 haud segnius, quam fide populi Romani dignum fuit, exercitus Tusculum ductus; L. Quinctius et Ser. Sulpicius tribuni militum duxere. 9 clausas portas Tusculi Latinosque simul obsidentium atque obsessorum animo hinc moenia Tusculi tueri vident, illinc arcem oppugnare, terrere una ac pavere. 10 adventus Romanorum mutaverat utriusque partis animos; Tusculanos ex ingenti metu in summam alacritatem, Latinos ex prope certa fiducia mox capiendæ arcis, quoniam oppido potirentur, in exiguam de se ipsis spem verterat. 11 tollitur ex arce clamor ab Tusculanis; excipit aliquanto maior ab exercitu Romano. utrimque urgentur Latini; nec impetus Tusculanorum decurrentium ex superiore loco sustinent nec Romanos subeuntes moenia molientesque obices portarum arcere possunt. 12 scalis prius moenia capta; inde effracta claustra portarum; et cum anceps hostis et a fronte et a tergo urgeret nec ad pugnam ulla vis nec ad fugam loci quicquam superesset, in medio cæsi ad unum omnes. recuperate ab hostibus Tusculo exercitus Romami Romam est reductus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
