Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 45, cap. 33

1 edito ludicro omnis generis clupeisque æreis in naves inpositis cetera omnis generis arma cumulata in ingentem acervum, precatus Martem, Minervam Luamque matrem et ceteros deos, quibus spolia hostium dicare ius fasque est, ipse imperator face subdita succendit; 2 deinde circumstantes tribuni militum pro se quisque ignes coniecerunt. 3 notata est in illo conventu Europæ Asiæque, undique partim ad gratulationem, partim ad spectaculum contracta multitudine, tantis navalibus terrestribusque exercitibus, ea copia rerum, 4 ea vilitas annonæ, ut et privatis et civitatibus et gentibus dona data pleraque eius generis sint ab imperatore, non in usum modo præsentem, sed etiam quod domos aveherent. 5 spectaculo fuit ei, quæ venerat, turbæ non scænicum magis ludicrum, non certamina hominum aut curricula equorum, quam præda Macedonica omnis, ut viseretur, exposita, statuarum tabularumque et textilium et vasorum ex auro et argento et ære et ebore factorum ingenti cura in ea regia, 6 ut non in præsentem modo speciem, qualibus referta regia Alexandreæ erat, sed in perpetuum usum fierent. 7 hæc in classem inposita devehenda Romam Cn. Octavio data. Paulus benigne legatis dimissis transgressus Strymonem mille passuum ab Amphipoli castra posuit; inde profectus Pellam quinto die pervenit. 8 prætergressus urbem, ad Pellæum, quod vocant, biduum moratus, P. Nasicam et Q. Maximum filium cum parte copiarum ad depopulandos Illyrios, qui Persea iuverant bello, misit iussos ad Oricum sibi occurrere; ipse Epirum petens quintis decimis castris Passaronem pervenit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑