Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 44, cap. 33

1 conferre, postremo sequi se utrarios ad mare, quod minus trecentos passus aberat, iussit et in litore alios alibi modicis intervallis fodere. 2 montes ingentis altitudinis spem faciebant, eo magis quia nullos apertos emergerent rivos, occultos contineri latices, quorum venæ in mare permanantes undæ miscerentur. 3 vix diducta summa harena erat, cum scaturrigines turbidæ primo et tenues emicare, dein liquidam multamque fundere aquam velut deum dono coeperunt. 4 aliquantum ea quoque res duci famæ et auctoritatis apud milites adicit. iussis deinde militibus expedire arma ipse cum tribunis primisque ordinibus ad contemplandos transitus processit, qua descensus facilis armatis, qua in ulteriorem ripam minime inicus ascensus esset. 5 his satis exploratis illa quoque novavit; primum, ut ordine ac sine tumultu omnia in agmine ad nutum imperiumque ducis fierent, providit: 6 ubi omnibus simul pronuntiaretur, quid fieret, neque omnes exaudirent, incerto imperio accepto alios ab se adicientes plus eo, quod imperatum sit, alios minus facere; clamores deinde dissonos oriri omnibus locis, et prius hostes quam ipsos, quid paretur, scire. 7 placere igitur tribunum militum primo pilo legionis secretum edere imperium, illum et dein singulos proximo cuique in ordine centurioni dicere, quid opus facto sit, sive a primis signis ad novissimum agmen, sive ab extremis a d primos perferundum imperium sit. 8 vigiles etiam novo more scutum in vigiliam ferre vetuit: non enim in pugnam vigilem ire, ut armis utatur, sed ad vigilandum, ut, cum senserit hostium adventum, recipiat se excitetque ad arma alios. 9 scuto præ se erecto stare galeatos; deinde, ubi fessi sint, innixos pilo, capite super marginem scuti posito, sopitos stare, ut fulgentibus armis procul conspici ab hoste possint, ipsi nihil provideant. 10 stationum quoque morem mutavit. armati omnes, et frenatis equis equites, diem totum perstabant; id cum æstivis diebus urente adsiduo sole fieret, tot horarum æstu et languore ipsos equosque fessos integri sæpe adorti hostes vel pauci plures vexabant. 11 itaque ex matutina statione ad meridiem decedi et in postmeridianam succedero alios iussit; ita numquam fatigatos recens hostis adgredi poterat.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑