Titus Livius, Ab urbe condita
1 sauciis deinde in oppidum Æburam devectis per Carpetaniam ad Contrebiam ductæ legiones. 2 ea urbs circumsessa cum a Celtiberis auxilia arcessisset, morantibus iis, non quia ipsi cunctati sunt, sed quia profectos domo inexplicabiles continuis imbribus viæ et inflati amnes tenebant, desperato auxilio suorum in deditionem venit. 3 Flaccus quoque tempestatibus foedis coactus exercitum omnem in urbem introduxit. 4 Celtiberi, qui profecti erant a a domo deditionis ignari, cum tandem superatis, ubi primum remiserunt imbres, amnibus Contrebiam venissent, postquam nulla castra extra moenia viderunt, aut in alteram partem translata rati aut recessisse hostes, per neglegentiam effusi ad oppidum accesserunt. 5 in eos duabus portis Romani eruptionem fecerunt et incompositos adorti fuderunt. quæ res ad resistendum eos 6 et ad capessendam pugnam impediit, quod non uno agmine nec ad signa frequentes veniebant, eadem magnæ parti ad fugam saluti fuit: 7 sparsi enim toto passim campo se diffuderunt, nec usquam confertos eos hostis circumvenit. tamen ad duodecim milia sunt cæsa, capta plus quinque milia hominum, equi quadringenti, signa militaria sexaginta duo. 8 qui palati e fuga domum se recipiebant, alterum agmen venientium Celtiberorum deditionem Contrebiæ et suam cladem narrando averterunt. 9 extemplo in vicos castellaque sua omnes dilapsi. Flaccus a Contrebia profectus per Celtiberiam populabundus ducit legiones multa castella expugnando, done maxima pars Celtiberorum in deditionem venit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
