Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 39, cap. 33

1 principio insequentis anni P. Claudius L. Porcius consules, cum Q. Cæcilius M. Bæbius Ti. Sempronius, qui ad disceptandum inter Philippum et Eumenem reges Thessalorumque civitates missi erant, 2 legationem renuntiassent, regum quoque eorum civitatiumque legatos in senatum introduxerunt. 3 eadem utrimque iterata, quæ dicta apud legatos in Græcia erant. aliam deinde novam legationem patres, cuius princeps Ap. Claudius fuit, in Græciam et Macedoniam decreverunt ad visendum, redditæne civitates Thessalis et Perrhæbis essent. 4 iisdem mandatum, ut ab Æno et Maronea præsidia deducerentur, maritimaque omnis Thraciæ ora a Philippo et Macedonibus liberaretur. 5 Peloponnesum quoque adire iussi, unde prior legatio discesserat incertiore statu rerum, quan quam si non venissent: nam super cetera etiam sine response responso dimissi, nec datum petentibus erat Achæorum concilium. 6 de qua re querente graviter Q. Cæcilio et simul Lacedæmoniis deplorantibus moenia diruta, abductam plebem in Achaiam et venumdatam, ademptas, quibus ad earn eam diem civitas stetisset, 7 Lycurgi leges, Achæi maxime concilii negati crimen excusabant recitando legem, quæ nisi belli pacisve causa, et cum legati ab senatu cum litteris aut scriptis mandatis venirent, vetaret indici concilium. 8 ea ne postea excusatio esset, ostendit senatus curæ iis esse debere, ut legatis Romanis semper adeundi concilium gentis potestas fieret, quem ad modum et illis, quotiens vellent, senatus daretur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑