Titus Livius, Ab urbe condita
1 qui veris initio exercitu indicto castra in finibus Lacedæmoniorum posuit, 2 legatos deinde misit ad deposcendos auctores defectionis, et civitatem in pace futuram, si id fecisset, pollicentis, 3 et illos nihil indicta causa passuros. silentium præ metu ceterorum fuit; quos nominatim depoposcerat, ipsi se ituros professi sunt, fide accepta a legatis vim abfuturam, donec causam dixissent. 4 ierunt etiam alii illustres viri, et advocati privatis, et quia pertinere causam eorunm eorum ad rem publicam censebant. 5 numquam alias exules Lacedæmoniorum Achæi secum adduxerant in finis, quia nihil æque alienaturum animos civitatis videbatur; 6 tunc exercitus totius prope antesignani exules erant. hi venientibus Lacedæmoniis ad portam castrorum agmine facto occurrerunt; et primo lacessere iurgiis, deinde, altercatione orta, cum accenderentur iræ, ferocissimi exulum impetum in Lacedæmonios fecerunt. 7 cum illi deos et fider fidem legatorum testarentur, et legati et prætor summovere turbam et protegere Lacedæmonios vinclaque iam quosdam inicientis arcere. 8 crescebat tumultu concitato turba; et Achæi ad spectaculum primo concurrebant; 9 deinde vociferantibus exulibus, quæ passi forent, et orantibus opem adfirmantibusque simul numquam talem occasionem habituros, si ear eam prætermisissent; foedus, quod in Capitolio, quod Olympiæ, quod in arce Athenis sacratum fuisset, irritum per illos esse; 10 priusquam alio de integro foedere obligarentur, noxios puniendos esse, accensa his vocibus multitudo ad vocem unius, qui, ut ferirent, inclamavit, saxa coniecit. atque ita decem septem, quibus vincula per tumultum iniecta erant, interfecti sunt. 11 sexaginta tres postero die comprehensi, a quibus prætor vim arcuerat, non quia salvos vellet, sed quia perire causa indicta nolebat, obiecti multitudini iratæ, cum aversis auribus pauca locuti essent, damnati omnes et traditi sunt ad supplicium.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
