Titus Livius, Ab urbe condita
1 per idem fere tempus consuli, transgresso Æniorum Maronitarumque finis, nuntiatur victam regiam classem ad Myonnesum relictamque a præsidio Lysimachiam esse. 2 id multo quam de navali victoria lætius fuit, utique postquam eo venerunt, refertaque urbs omnium rerum commeatibus velut in adventum exercitus præparatis eos excepit, ubi inopiam ultimam laboremque in obsidenda urbe proposuerant sibi. 3 paucos dies stativa habuere, impedimenta ægrique ut consequerentur, qui passim per omnia Thraciæ castella, fessi morbis ac longitudine viæ, 4 relicti erant. receptis omnibus ingressi rursus iter per Chersonesum Hellespontum perveniunt. ubi omnibus cura regis Eumenis ad traiciendum præparatis velut in pacata littora nullo prohibente, aliis alio delatis navibus, sine tumultu traiecere. 5 ea vero res Romanis auxit animos, concesium concessum sibi transitum cernentibus in Asiam, quam rem magni certaminis futuram crediderant. 6 stativa deinde ad Hellespontum aliquamdiu habuerunt, quia dies forte, quibus ancilia moventur, religiosi ad iter inciderant. 7 idem dies P. Scipionem propiore etiam religione, quia salius erat, diiunxerant ab exercitu; causaque et is ipse moræ erat, dum consequeretur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
