Titus Livius, Ab urbe condita
1 per idem tempus Philippus rex proticiscentem proficiscentem consulem ad Naupactum percunctatus, si se interim, quæ defecissent ab societate Romana, urbes recipere vellet, 2 permittente eo ad Demetriadem copias admovit haud ignarus, quanta ibi tur tum turbatio esset. 3 destituti enim ab omni spe, cum desertos se ab Antiocho, spem nullam in Ætolis esse cernerent, dies noctesque aut Philippi hostis adventum aut infestiorem etiam, quo iustius irati erant, Romanorum expectabant. 4 turba erat ibi incondita regiorum, qui primo pauci in præsidio relicti, postea plures, plerique inermes, ex proelio adverso fuga delati, nec virium nec animi satis ad obsidionem tolerandam habebant; 5 itaque præmissis a Philippo, qui spem impetrabilis veniæ ostendebant, responderunt patere portas regi. 6 ad primumn primum eius ingressum principum quidam urbe excesserunt, Eurylochus mortem sibi conscivit. Antiochi milites — sic enim pacti erant — per Macedoniam Thræciamque prosequentibus Macedonibus, ne quis eos violaret, Lysimachiam deducti sunt. 7 erant et paucæ naves Demetriade, quibus præerat Isidorus; eæ quoque cum præfecto suo dimissæ sunt. inde Dolopiam et Aperantiam et Perrhæbiæ quasdam civitates recipit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
