Titus Livius, Ab urbe condita
1 multitudo avida novandi res Antiochi tota erat, et ne admittendos quidem in concilium Romanos censebant; principum maxime seniores auctoritate obtinuerunt ut daretur iis concilium. 2 hoc decretum Athenienses cum rettulissent, eundum in Ætoliam Quinctio visum est: 3 aut enim moturum aliquid, aut omnis homines testes fore penes Ætolos culpam belli esse, Romanos iusta ac prope necessaria sumpturos arma. 4 postquam ventum est eo, Quinctius in concilio orsus a principio societatis Ætolorum cum Romanis, et quotiens ab iis fides mota foederis esset, pauca de iure civitatium, 5 de quibus ambigeretur, disseruit: si quid tamen æqui se habere arbitrarentur, quanto esse satius Romam mittere legatos, 6 seu disceptare seu rogare senatum mallent, quam populum Romanum cum Antiocho lanistis Ætolis non sine magno motu generis humani et pernicie Græciæ dimicare? nec ullos prius cladem eius belli sensuros, quam qui movissent. 7 hæc nequiquam velut vaticinatus Romanus. Thoas deinde ceterique factionis eiusdem cum adsensu omnium auditi pervicerunt, 8 ut ne dilato quidem concilio et absentibus Romanis decretum fieret, quo accerseretur Antiochus ad liberandam Græciam disceptandumque inter Ætolos et Romanos. 9 huic tam superbo decreto addidit propriam contumeliam Damocritus prætor eorum: nam cum id ipsum decretum posceret eum Quinctius, non veritus maiestatem viri aliud in præsentia, 10 quod magis instaret, prævertendum sibi esse dixit; decretum responsumque in Italia brevi castris super ripam Tiberis positis daturum: 11 tantus furor illo tempore gentem Ætolorum, tantus magistratus eorum cepit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
