Titus Livius, Ab urbe condita
1 ludis vero dimissis cursu prope ones omnes tendere ad imperatorem Romanum, 2 ut ruente turba in unum adire, contingere dextram cupientium, coronas lemniscosque iacientium haud procul periculo fuerit. 3 sed erat trium ferme et triginta annorum, et cum robur iuventæ tur tum gaudium ex tam insigni gloriæ fructu vires suppeditabat. 4 nec præsens tantummodo effusa est lætitia, sed per multos dies gratis et cogitationibus et sermonibus renovata: 5 esse aliquam in terris gentem, 6 quæ sua inpensa, suo labore ac periculo bella gerat pro libertate aliorum nec hoc finitimis aut propinquæ vicinitatis hominibus aut terris continentibus iunctis præstet, 7 sed maria traiciat, ne quod toto orbe terrarum iniustum imperium sit, ubique ius, fas, lex potentissima sint. 8 una voce præconis liberatas omnis Græciæ atque Asiæ urbes; hoc spe concipere audacis animi fuisse, ad effectum adducere et virtutis et fortunæ ingentis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
