Titus Livius, Ab urbe condita
1 secundum hæc silentium fuit, cum Romanus eum æcum censeret priorem dicere, qui petisset colloquium, rex eius esse priorem orationem, 2 qui daret pacis leges, non qui acciperet; tum Romanus: simplicem suam orationem esse; ea enim se dicturum, quæ ni fiant, nulla sit pacis condicio. 3 deducenda ex omnibus Græciæ civitatibus regi præsidia esse, captivos et transfugas sociis populi Romani reddendos, restituenda Romanis ea Illyrici loca, quæ post pacem in Epiro factam occupasset, 4 Ptolomæo Ægypti regi reddendas urbes, quas post Philopatoris ptolomæi Ptolomæi mortem occupavisset. suas populique Roiani Romani condiciones has esse; ceterum et socium audiri postulata verum esse. 5 Attali regis legatus naves captivosque, quæ ad Chium navali proelio capta essent, et Nicephorium Venerisque templum, quæ spoliasset evastassetque, pro incorruptis restitui; 6 Rhodii Peræam — regio est continentis adversus insulam, vetustæ eorum dicionis — repetebant postulabantque præsidia deduci ab Iaso et a Bargyliis et Euromensium urbe et in Hellesponto Sesto atque Abydo, 7 et Perinthum Byzantiis in antiqui formulam iuris restitui, 8 et liberari omnia Asiæ emporia portusque. Achæi Corinthum et Argos repetebant. prætor Ætolorum Phæneas cum eadem fere, quæ Romani, ut Græcia decederetur, postulasset, redderenturque Ætolis urbes, 9 quæ quondam iuris ac dicionis eorum fuissent, excepit orationem eius princeps Ætolorum Alexander, vir ut inter Ætolos facundus. 10 iam dudum se reticere ait, non quo quicquam agi putet eo colloquio, sed ne quem sociorum dicentem interpellet. nec de pace cum fide Philippum agere nec bella vera virtute umquam gessisse. 11 in colloquiis insidiari et captare; in bello non congredi æquo campo neque signis collatis dimicare, sed refugientem incendere ac diripere urbes et vincentium præmia victum corrumpere. 12 at non antiques antiquos Malcedonum Macedonum teges reges, rem ita gessisse, sed acie bellare solitos, urbibus parcere, quantum possent, quo opuleitius opulentius habereiit haberent imperium. 13 nam de quorum possessione dimicetur tollentem nihil sibi præter bellura bellum relinquere, quod consilium esse? 14 pluris priore anno sociorum urbes in Thessalia evastasse Philippum quam omnes, qui umquam hostes Thessaliæ fuerint. 15 ipsis quoque Ætolis eum plura socium quam hostem ademisse: Lysimachiam pulso prætore et præsidio Ætolorum occupasse eum; 16 Cium, item suæ dicionis urbelu, urbem, funditus evertisse ac delesse; eadem fraude habere eum Thebas Phthias, Echinum, Larisam, Pharsalum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
