Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 29, cap. 33

1 maiorem igitur iam rem Syphax ratus, quam ut per præfectos ageret, cum filio iuvene — nomen Vermina erat — parte exercitus missa imperat, ut circumducto agmine in se intentum hostem ab tergo invadat. 2 nocte profectus Vermina, qui ex occulto adgressurus erat; Syphax autem interdiu aperto itinere, ut qui signis conlatis acie dimicaturus esset, movit castra. 3 ubi terpus tempus visum est, quo pervenisse iam circummissi videri poterant, et ipse leni clivo ferente ad hostem, cum multitudine fretus tum præparatis ab tergo insidiis, per adversum montem erectam aciem ducit. 4 Masinissa fiducia maxime loci, quo multo æquiore pugnaturus erat, et ipse derigit suos. atrox proelium et diu anceps fuit, loco et virtute militum Masinissam, multitudine, quæ nimio maior erat, Syphacem iuvante. 5 ea multitudo divisa, cum pars a fronte urgeret, pars ab tergo se circumfudisset, victoriam haud dubiam Syphaci dedit, et ne effugium quidem patebat hinc a fronte, hinc ab tergo inclusis. 6 itaque ceteri pedites equitesque cæsi aut capti; ducentos ferme equites Masinissa circa se conglobatos divisosque turmatim in tres partes erumpere iubet, loco prædicto, in quem ex dissipata convenirent fuga. 7 ipse, qua intenderat, inter media tela hostium evasit; duæ turmæ hæsere; altera metu dedita hosti, pertinacior in repugnando telis obruta et confixa est. 8 Verminam prope vestigiis instantem in alia atque alia flectendo itinera eludens, tædio et desperatione tandem fessum absistere sequendo coegit; ipse cum sexaginta equitibus ad minorem Syrtim pervenit. 9 ibi cum conscientia egregia sæpe repetiti regni paterni inter Punica Emporia gentemque Garamantum omne tempus usque ad C. Læli classisque Romanæ adventum in Africam consumpsit. 10 hæc animum inclinant, ut cum modico potius quam cum magno præsidio equitum ad Scipionem quoque postea venisse Masinissam credam; quippe illa regnanti multitudo, hæc paucitas exulis fortunæ conveniens est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑