Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 25, cap. 33

1 Hasdrubal postquam animadvertit exiguum Romanum exercitum in castris et spem omnem in Celtiberorum auxiliis esse, 2 peritus omnis barbaricæ et præcipue omnium earum gentium, in quibus per tot annos militabat, 3 perfidiæ, facili linguæ commercio, cum utraque castra plena Hispanorum essent, per occulta conloquia paciscitur magna mercede cum Celtiberorum principibus, ut copias inde abducant. 4 nec atrox visum facinus; non enim ut in Romanos verterent arma agebatur, et merces, quanta vel pro bello satis esset, dabatur, ne bellum gererent, et cum quiesi quies ipsa, tum reditus domum fructusque videndi suoi suos suaque grata vulgo erant. 5 itaque non ducibus facilius quam multitudini persuasum est. simul ne metus quidem ab Romanis erat, quippe tam paucis, si vi retinerent. 6 id quidem cavendum semper Romanis ducibui ducibus erit, exemplaque hæc vere pro documentis habenda, ne ita externis credant auxiliis, ut non plus sui roboris suarumque proprie virium in castris habeant. 7 signis repente sublatis Celtiberi abeunt nihil aliud quærentibus causam obtestantibusque, ut manerent, Romanis respondentes quam domestico se avocari bello. 8 Scipio, postquam socii nec precibus nec vi retineri poterant, nec se aut parem sine illis hosti esse aut fratri rursusi rursus coniungi vidit posse, nec ullum aliud salutare consilium in promptu esse, 9 retro quantum posset cedere statuit, in id omni cura intentus, necubi hosti æquo; se committeret loco, qui transgressus flumen prope vestigiis abeuntium insistebat.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑