Titus Livius, Ab urbe condita
1 hæc nuntiata cum essent Romanis, ex , Leontinis mota sunt extemplo castra ad Syracusas. 2 et ab Appio legati per portum missi forte in quinqueremi erant. præmissa quadriremis cum intrasset fauces: portus, capitur; 3 legati ægre effugerunt. et iam non modo pacis sed ne belli quidem iura relicta erant, cum Romanus exercitus ad Olympium — Iovis id templum est — mille et quingentos passus ab urbe castra posuit. inde quoque legatos præmitti placuit; 4 quibus, ne intrarent urbem, extra portam Hippocrates atque Epicydes obviam cum suis processerunt. 5 Romanus orator non bellum se Syracusanis sed opem auxiliumque adferre ait et eis, qui ex media cæde elapsi perfugerint ad se, et eis, qui metu oppressi foediorem non exilio solum sed etiam morte servitutem patiantur. 6 nec cædem nefandam sociorum inultam Romanos passuros: itaque, si eis, qui ad se perfugerint, tutus in patriam reditus pateret, cædis auctores dedantur et libertas legesque Syracusanis restituantur, nihil armis opus esse; si ea non fiant, quicumque in mora sit, bello persecuturos. 7 ad ea Epicydes, si qua ad se mandata haberent, responsum eis ait se daturos fuisse; cum in eorum, ad quos venerint, manu res Syracusana esset, tum reverterentur. 8 si bello lacesserent, ipsa re intellecturos nequaquam idem esse Syracusas ac Leontinos oppugnare. ita legatis relictis portas clausit. 9 inde terra marique simul coeptæ oppugnari Syracusæ, terra ab Hexapylo, mari ab Achradina, cuius murus fluctu adluitur. et quia, sicut Leontinos terrore ac primo impetu ceperant, non diffidebant vastam disiectamque spatio urbem parte aliqua se invasuros, omnem apparatum oppugnandarum urbium muris admoverunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
