Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 23, cap. 33

1 in hanc dimicationem duorum opulentissimorum in terris populorum omnes reges gentesque animos intenderant, 2 inter quos Philippus, Macedonum rex, eo magis, quod propior Italiæ ac mari tantumn tantum Ionio discretus erat. 3 is ubi primur primum fama accepit Hannibalem Alpis transgressum, ut bello inter Romanum Poenumque orto lætatus erat, ita, utrius populi mallet victoriam esse, incertis adhuc viribus fluctuatus animo fuerat. 4 postquam tertia iam pugna victoria cum Poenis erat, ad fortunam inclinavit legatosque ad Hannibalem misit; qui vitantes portus Brundisinum Tarentinumque, quia custodiis navium Romanarum tenebantur, ad Laciniæ Iunonis templum in terram egressi sunt. 5 inde per Apuliam petentes Capuam media in præsidia Romana inlati sunt deductique ad Valerium Lævinum prætorem circa Luceriam castra habentem. 6 ibi intrepide Xenophanes legationis princeps a Philippo rege se missum ait ad amicitiam societatemque iungendam cum populo Romano; 7 mandata habere ad consules ac senatum populumque Romanum. prætor inter defectiones veterum sociorum nova societate tam clari regis lætus admodum hostes pro hospitibus comiter accepit; 8 dat, qui prosequantur; itinera cum cura demonstrat et quæ loca quosque saltus aut Romanus aut hostes teneant. 9 Xenophanes per præsidia Romana in Campaniam, inde, qua proximum fuit, in castra Hannibalis pervenit foedusque cum eo atque amicitiam iungit legibus his, 10 ut Philippus rex quam maxima classe — ducentas autem naves videbatur effecturus — in Italiam traiceret et vastaret maritimam oram, bellum pro parte sua terra marique gereret; 11 ubi debellatum esset, Italia omnis cum ipsa urbe Roma Carthaginiensium atque Hannibalis esset, prædaque omnis Hannibali cederet; 12 perdomita Italia navigarent in Græciam bellumque cum quibus regi placeret gererent; quæ civitates continentis quæque insulæ ad Macedoniam vergunt, eæ Philippi regnique eius essent.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑