Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 22, cap. 33

1 per eosdem dies speculator Carthaginiensis, qui per biennium fefellerat, Romæ deprensus præcisisque manibus dimissus, 2 et servi quinque et viginti in crucem acti, quod in campo Martio coniurassent; indici data libertas et æris gravis viginti milia. legati 3 et ad Philippum Macedonum regem missi ad deposcendum Demetrium Pharium, qui bello victus ad eum fugisset, 4 et alii in Ligures ad expostulandum, quod Poenum opibus auxiliisque suis iuvissent, simul ad visendum ex propinquo, quæ in Bois atque Insubribus gererentur. 5 ad Pineum Pinnem quoque regem in Illyrios legati missi ad stipendium, cuius dies exierat, poscendum aut, si diem proferri vellet, ad obsides accipiendos. 6 adeo, etsi bellum ingens in cervicibus erat, nullius usquam terrarum rei cura Romanos, ne longinquæ quidem, effugiebat. 7 in religionem etiam venit, ædem Concordiæ, quam per seditionem militarem biennio ante L. Manlius prætor in Gallia vovisset, locatam ad id tempus non esse. 8 itaque duumviri ad ear eam rem creati a M. Æmilio prætore urbano C. Pupius et K. Quinctius Flamininus ædem in arce faciendam locaverunt. 9 ab eodem prætore ex senatus consulto litteræ ad consules missæ, ut, si iis videretur, alter eorum ad consules creandos Romam veniret; se in eam diem, quam iussissent, comitia edicturum. 10 ad hæc a consulibus rescriptum sine detrimento rei publicæ abscedi non posse ab hoste; itaque per interregem comitia habenda esse potius, quam consul alter a bello avocaretur. 11 patribus rectius visum est dictatorem a consule dici comitiorum habendorum causa. dictus L. Veturius Philo M. Pomponium Mathonem magistrum equitum dixit. 12 iis vitio creatis iussisque die quarto decimo se magistratu abdicare, res ad interregnum rediit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑