Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 2, cap. 33

1 agi deinde de concordia coeptum concessumque in condiciones, ut plebi sui magistratus essent sacrosancti, quibus auxilii latio adversus consules esset, neve cui patrum capere eum magistratum liceret. 2 ita tribuni plebei creati duo, C. Licinius et L. Albinus. hi tres collegas sibi creaverunt; in his Sicinium fuisse constat, seditionis auctorem; de duobus, qui fuerint, minus convenit: 3 sunt, qui duos tantum in Sacro monte creatos tribunos esse dicant ibique sacratam legem latam. per secessionem plebis Sp. Cassius et Postumus Cominius consulatum inierant. 4 his consulibus cum Latinis populis ictum foedus. ad id feriendum consul alter Romæ mansit; alter ad Volscum bellum missus Antiates Volscos fundit fugatque, conpulsos in oppidum Longulam persecutus moenibus potitur. 5 inde protinus Poluscam, item Volscorum, cepit; tum magna vi adortus est Coriolos. erat tum in castris inter primores iuvenum Cn. Marcius, adulescens et consilio et manu promptus, cui cognomen postea Coriolano fuit. 6 cum subito exercitum Romanum Coriolos obsidentem atque in oppidanos, quos intus clausos habebat, intentum sine ullo metu extrinsecus inminentis belli Volscæ legiones profectæ ab Antio invasissent, eodemque tempore ex oppido erupissent hostes, forte in statione Marcius fuit. 7 is cum delecta militum manu non modo impetum erumpentium retudit, sed per patentem portam ferox inrupit in proxima urbis cædeque facta ignem temere arreptum inminentibus muro ædificiis iniecit. 8 clamor inde oppidanorum mixtus muliebri puerilique ploratu ad terrorem, ut solet, primum orto et Romanis auxit animum et turbavit Volscos, utpote capta urbe, cui ad ferendam opem venerant. 9 ita fusi Volsci Antiates, Corioli oppidum captum; tantumque sua laude obstitit famæ consulis Marcius, ut, nisi foedus cum Latinis in columna ænea insculptum monumento esset, ab Sp. Cassio uno, quia collega afuerat, ictum, Postumum Cominiume Cominium bellum gessisse cum Volscis memoria cessisset. 10 eodem anno Agrippa Menenius moritur, vir omni vita pariter patribus ac plebi carus, post secessionem carior plebi factus. 11 huic interpreti arbitroque concordiæ civium, legato patrum ad plebem, reductori plebis Romanæ in urbem sumptus funeri defuit; extulit eum plebs sextantibus conlatis in capita.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑