Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 1, cap. 33

1 Ancus demandata cura sacrorum flaminibus sacerdotibusque aliis, exercitu novo conscripto profectus Politorium, urbem Latinorum, vi cepit secutusque morem regum priorum, qui rem Romanam auxerant hostibus in civitatem accipiendis, multitudinem omnem Romam traduxit, 2 et cum circa Palatium, sedem veterum Romanorum, Sabini Capitolium atque arcem, Cælium montem Albani inplessent, Aventinum novæ multitudini datum. additi eodem baud haud ita multo post, Tellenis Ficanaque captis, novi cives. 3 Politorium inde rursus bello repetitum, quod vacuum occupaverant Prisci Latini; eaque causa diruendæ urbis eius fuit Romanis, ne hostium semper receptaculum esset. 4 postremo omni bello Latino Medulliam conpulso aliquamdiu ibi Marte incerto varia victoria pugnatum est; nam et urbs tuta munitionibus præsidioque firmata valido erat, et castris in aperto positis aliquotiens exercitus Latinus comminus cum Romanis signa contulerat. 5 ad ultimum omnibus copiis conisus Ancus acie primum vincit; inde ingenti præda potens Romam redit, turn tum quoque multis milibus Latinorum in civitatem acceptis, quibus, ut iungeretur Palatio Aventinum, ad Murciæ datæ sedes. 6 Ianiculum quoque adiectum, non inopia loci, sed ne quando ea arx hostium esset. id non muro solum, sed etiam ob commoditatem itineris ponte sublicio, tum primum in Tiberi facto, coniungi urbi placuit. Quiritium quoque fossa, 7 baud haud parvum munimentum a planioribus aditu locis, Anci regis opus est. 8 ingenti incremento rebus auctis cum in tanta multitudine hominum discrimine recte an perperam facti confuso facinora clandestina fierent, career carcer ad terrorem increscentis audaciæ media urbe inminens foro ædificatur. 9 nec urbs tantum hoc rege crevit, sed etiam ager finesque: silva Mesia Mæsia Veientibus adempta usque ad mare imperium prolatum et in ore Tiberis Ostia urbs condita, salinæ circa factæ egregieque rebus bello gestis ædis Iovis Feretrii amplificata.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑