Titus Livius, Ab urbe condita
1 clamor e tota contione ortus, uti bonum animum haberet: neminem illi vim adlaturum salvis legionibus Romanis. haud multo post dictator advenit classicoque extemplo ad contionem advocavit. 2 tum silentio facto præco Q. Fabium magistrum equitum citavit. qui simul ex inferiore loco ad tribunal accessit, 3 tum dictator “quæro” inquit “de te, Q. Fabi, cum summum imperium dictatoris sit pareantque ei consules, regia potestas, prætores, iisdem auspiciis quibus consules creati, æquum censeas necne magistrum equitum dicto audientem esse? 4 itemque illud interrogo, cum me incertis auspiciis profectum ab domo scirem, utrum mihi turbatis religionibus res publica in discrimen committenda fuerit, an auspicia repetenda, ne quid dubiis dis agerem? 5 simul illud, quæ dictatori religio inpedimento ad rem gerendam fuerit, num ea magister equitum solutus ac liber potuerit esse? sed quid ego hæc interrogo, cum, si ego tacitus abissem, tamen tibi ad voluntatis interpretationem meæ dirigenda tua sententia fuerit? 6 quin tu respondes, vetuerimne te quicquam rei me absente agere, vetuerimne signa cum hostibus conferre? 7 quo tu imperio meo spreto, incertis auspiciis, turbatis religionibus adversus morem militarem disciplinamque maiorum et numen deorum ausus es cum hoste confligere. 8 ad hæc, quæ interrogatus es, responde; at extra ea cave vocem mittas. accede, lictor.” 9 Adversus aduersus quæ singula cum respondere baud haud facile esset et nunc quereretur eundem accusatorem capitis sui ac iudicem esse, modo vitam sibi eripi citius quam gloriam rerum gestarum posse vociferaretur purgaretque se in vicem atque ultro accusaret, 10 tunc Papirius redintegrata ira spoliari magistrum equitum ac virgas et secures expediri iussit. 11 Fabius fidem militurn militum inplorans lacerantibus vestem lictoribus ad triarios tumultum ultima in contione miscentes sese recepit. 12 inde clamor in totam contionem est perlatus. alibi preces, alibi minæ audiebantur; qui proximi forte tribunali steterant, quia subiecti oculis imperatoris noscitari poterant, orabant, ut parceret magistro equitum neu cum eo exercitum damnaret; 13 extrema contio et circa Fabium globus increpabant incleinentem inclementem dictatorem nec procul seditione aberant. ne tribunal quidem satis quietum erat; 14 legati circumstantes sellam orabant, ut rem in posterum diem differret et iræ suæ spatium et consilio tempus daret: 15 satis castigatam adulescentiam Fabi esse, satis deformatam victoriam; ne ad extremum finem supplicii tenderet neu unico iuveni, neu patri eius, clarissimo viro, neu Fabiæ genti earn eam iniungeret ignominiam. 16 cum parum precibus, parum causa proficerent, intueri sævientem contionem iubebant: ita inritatis militum animis subdere ignem ac materiam seditioni non esse ætatis, non prudentiæ eius; 17 neminem id Q. Fabio poenam deprecanti suam vitio versurum, sed dictatori, si occæcatus ira infestam multitudinem in se pravo certamine movisset. 18 postremo, ne id se gratiæ dare. Q. Fabi crederet, se ius iurandum dare paratos esse non videri e re publica in Q. Fabium eo tempore animadverti.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
