Titus Livius, Ab urbe condita
1 hac legatione Romam relata positis omnium aliarum rerum curis patres fetialibus ad res repetendas missis belloque, quia non redderentur, sollemni more indicto decreverunt, ut primo quoque tempore de ea re ad populum ferretur; 2 iussuque populi consules ambo cum duobus exercitibus ab urbe profecti, Valerius in Campaniam, Cornelius in Samnium, ille ad montem Gaurum, hic ad Saticulam castra ponunt. Priori priori Valerio Samnitium legiones — 3 eo namque omnem belli molem inclinaturam censebant — occurrunt; simul in Campanos stimulabat ira, tam promptos nunc ad ferenda nunc ad accersenda adversus se auxilia. ut vero castra Romana viderunt, 4 ferociter pro se quisque signum duces poscere; adfirmare eadem fortuna Romanum Campano laturum opem, quo Campanus Sidicino tulerit. 5 Valerius levibus certaminibus temptandi hostis causa haud ita multos moratus dies signum pugnæ proposuit paucis suos adhortatus: ne novum bellum eos novusque hostis terreret; 6 quidquid ab urbe longius proferrent arma, magis magisque in inbelles gentes eos prodire. 7 ne Sidicinorum Campanorumque cladibus Samnitium æstimarent virtutem; qualescumque inter se certaverint, necesse fuisse alteram partem vinci. Campanos quidem baud haud dubie magis nimio luxu fluentibus rebus mollitiaque sua quam vi hostium victos esse. 8 quid autem esse duo prospera in tot sæculis bella Samnitium adversus tot decora populi Romani, qui triumphos pæne plures quam annos ab urbe condita numeret, qui omnia circa se — 9 Sabinos, Etruriam, Latinos, Hernicos, Æquos, Volscos, Auruncos — domita armis habeat, qui Gallos tot proeliis cæsos postremo in mare ac naves fuga conpulerit? 10 cum gloria belli ac virtute sua quemque fretos ire in aciem debere, tur tum intueri, cuius ductu auspicioque ineunda pugna sit, utrum, 11 qui, audiendus dumtaxat, magnificus adhortator sit, verbis tantum ferox, operum, militarium expers, an qui et ipse tela tractare, procedere ante signa, versari media in mole pugnæ sciat. “ Facta facta mea, 12 non dicta vos, milites,” inquit “sequi volo nec disciplinam modo, sed exemplum etiam a me petere. non factionibus modo nec per coitiones usitatas nobilibus, sed hac dextra mihi tres consulatus summamque laudem peperi. 13 fuit, cum hoc dici poterat “patricius enim eras et a liberatoribus patriæ ortus, et eodem anno familia ista consulatum, quo urbs hæc consulem habuit;” 14 nunc iam nobis patribus vobisque plebei promiscuus consulatus patet, nec generis, ut ante, sed virtutis est præmium. 15 proinde summum quodque spectate, milites, decus. non, si mihi novum hoc Corvini cognomen dis auctoribus homines dedistis, Publicolarum vetustum familiæ nostræ cognomen memoria excessit; 16 semper ego plebem Romanam militiæ domique, privatus, in magistratibus parvis magnisque, æque tribunus ac consul, eodem tenore per omnes deinceps consulatus colo atque colui. 17 nunc, quod instat, dis bene iuvantibus novum atque integrum de Samnitibus triumphum mecum petite.”
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
