Titus Livius, Ab urbe condita
1 kalendis Quinctilibus magistratum occepere L. Lucretius, Ser. Sulpicius, M. Æmilius, L. Furius Medullinus septimum, Agrippa Furius, C. Æmilius iterum. ex his L. Lucretio 2 et C. Æmilio Volsinienses provincia evenit, Sappinates Agrippæ Furio et Ser. Sulpicio. prius cum Volsiniensibus pugnatum est. 3 bellum numero hostium ingens, certamine haud sane asperum fuit. fusa primo concursu acies, in fugam versa milia octo armatorum ab equitibus interclusa positis armis in deditionem venerunt. 4 eius belli fama effecit, ne se pugnæ committerent Sappinates; moenibus armati se tutabantur. Romani prædas passim et ex Sappinati agro et ex Volsiniensi nullo earn eam vim arcente egerunt, 5 donec Volsiniensibus fessis bello ea condicione, ut res populo Romano redderent stipendiumque eius anni exercitui præstarent, in viginti annos indutiæ datæ. 6 eodem anno M. Cædicius de plebe nuntiavit tribunis se in Nova via, ubi nunc sacellum est supra ædem Vestæ, vocem noctis silentio audisse clariorem humana, quæ magistratibus dici iuberet Gallos adventare. 7 id, ut fit, propter auctoris humilitatem spretum et quod longinqua eoque ignotior gens erat. neque deorum modo monita ingruente fato spreta, sed humanam quoque opem, quæ una erat, M. Furium ab urbe amovere. 8 qui, die dicta ab L. Apuleio tribuno plebis propter prædam Veientanam, filio quoque adulescente per idem tempus orbatus cum accitis domum tribulibus et clientibus, quæ magna pars plebis erat, percunctatus animos eorum responsum tulisset, se conlaturos quanti damnatus esset, 9 absolvere eum non posse, in exilium abiit, precatus ab diis inmortalibus, si innoxio sibi ea iniuria fieret, primo quoque tempore desiderium sui civitati ingratæ facerent. absens quindecim milibus gravis æris damnatur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
