Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 45, cap. 32

1 his rerum externarum cognitionibus interpositis Macedonum rursus advocatum concilium; pronuntiatum, 2 quod ad statum Macedoniæ pertinebat, senatores, quos synhedros vocant, legendos esse, quorum consilio res publica administraretur. 3 nomina deinde sunt recitata principum Macedonum, quos cum liberis maioribus quam quindecim annos natis præcedere in Italiam placeret. 4 id , prima specie sævum, mox apparuit multitudini Macedonum pro libertate sua esse factum. nominati sunt enim regis amici purpuratique, duces exercituum, præfecti navium aut præsidiorum, servire regi humiliter, aliis superbe imperare adsueti; 5 prædivites alii, alii, quos fortuna non æquarent, his sumptibus pares; regius omnibus victus vestitusque, nulli civilis animus, neque legum neque libertatis æquæ patiens. 6 omnes igitur, qui in aliquis ministeriis regiis, etiam qui in legationibus fuerant, iussi Macedonia excedere atque in Italiam ire; qui non paruisset imperio, mors denuntiata. 7 leges Macedoniæ dedit cum tanta cura, ut non hostibus victis, sed sociis bene meritis dare videretur, et quas ne usus quidem longo tempore, qui unus est legum corrector, experiendo argueret. 8 Ab seriis rebus ludicrum, quod ex multo ante præparato et in Asiæ civitates et ad reges missis qui denuntiarent, et, cum circumiret ipse Græciæ civitates, indixerat principibus, magno apparatu Amphipoli fecit. 9 nam et artificum omnis generis, qui ludicram artem faciebant, ex toto orbe terrarum multitudo et athletarum et nobilium equorum convenit et legationes cum victimis et quidquid aliud deorum hominumque causa fieri magnis ludis in Græcia solet, 10 ita its factum est, ut non magnificentiam tantum, sed prudentiam in dandis spectaculis, ad quæ rudes tum Romani erant, admirarentur. 11 epulæ quoque legationibus paratæ et opulentia et cura eadem. vulgo dictum ipsius ferebant et convivium instruere et ludos parare eiusdem esse, qui vincere bello sciret.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑