Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 44, cap. 32

1 Anicius Scodra recepta nihil prius quam requisitos Petilium Perpennamque legatos ad se duci iussit. 2 quibus splendore suo restituto Perpennam extemplo mittit ad conprehendendos amicos cognatosque regis; 3 qui Meteonem, Labeatium gentis urbem, profectus Etlevam uxorem cum filiis duobus, Scerdilædo Pleuratoque, et Caravantium fratrem Scodram in castra adduxit. 4 Anicius bello Illyrico intra triginta dies perfecto nuntium victoriæ Perpennam Romam misit et post dies paucos Gentium regem ipsum cum parente, coniuge ac liberis ac fratre aliisque principibus Illyriorum. 5 hoc unum bellum prius perpetratum quam coeptum Romæ auditum est. quibus diebus hæc agebantur, Perseus quoque in magno terrore erat propter adventum simul Æmili novi consulis, quem cum ingentibus minis adventare audiebat, simul Octavi prætoris. 6 nec minus terroris a classe Romana et periculo maritumæ oræ habebat. Thessalonicæ Eumenes et Athenagoras præerant cum parvo præsidio duorum milium cætratorum. 7 eo et Androclen præfectum mittit iussum sub ipsis navalibus castra habere. 8 ænean mille equites et Creon Antigonensis missi ad tutandam maritumam oram, ut quocumque litore adplicuisse naves hostium audissent extemplo ferrent agrestibus opem. 9 quinque milia Macedonum missa ad præsidium Pythoi et Petræ, quibus præpositi erant Histiæus et Theogenes et Midon. 10 his profectis ripam munire Elpei fluminis adgressus est, quia sicco alveo transiri poterat. 11 huic rei ut omnis multitudo vacaret, feminæ ex propinquis urbibus coactæ cibaria in castra adferebant; miles iussus ex propinquis silvis benigne ....

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑