Titus Livius, Ab urbe condita
1 inter consules magis cavillatio quam magna contentio de provincia fuit. Cassius sine sorte se Macedoniam optaturum dicebat, nec posse collegam salvo iureiurando secum sortiri. 2 prætorem cum, ne in provinciam iret, in contione iurasse se stato loco statisque diebus sacrificia habere, quæ absente se recte fieri non possent; quæ non magis consule quam prætore absente recte fieri posse, si senatus non, quid velit in consulatu, potius quam, quid in prætura iuraverit P. Licinius, animadvertendum esse censeat; 3 se tamen futurum in senatus potestate. 4 consulti patres, cui consulatum populus Romanus non negasset, ei ab se provinciam negari, superbum rati, sortiri consules iusserunt. P. Licinio Macedonia, C. Cassio Italia obvenit. 5 legiones inde sortiti sunt: prima et tertia ut in Macedoniam traicerentur, secunda et quarta ut in Italia remanerent. 6 dilectum consules multo intentiore, quam alias, cura habebant. Licinius veteres quoque scribebat milites centurionesque; et multi voluntate nomina dabant, quia locupletes videbant, qui priore Macedonico bello aut adversus Antiochum in Asia stipendia fecerant. 7 cum tribuni militum, qui centuriones , sed primum quemque citarent, tres et viginti centuriones, qui primos pilos duxerant, citati tribunos plebis appellarunt. duo ex collegio, M. Fulvius Nobilior et M. Claudius Marcellus, ad consules rem reiciebant: 8 eorum cognitionem esse debere, quibus dilectus quibusque bellum mandatum esset; ceteri cognituros se, de quo appellati essent, aiebant, et si iniuria fieret, auxilium civibus laturos.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
