Titus Livius, Ab urbe condita
1 postremi Celtiberorum qui in acie erant, primi flammam conspexere, deinde per totam aciem vulgatum est castra amissa esse et turn tum cum maxime ardere. unde illis terror, inde Romanis animus crevit. 2 iam clamor suorum vincentium accidebat, iam ardentia hostium castra apparebant. 3 Celtiberi parumper incertis animis fluctuati sunt: ceterum postquam receptus pulsis nullus erat nec usquam nisi in certamine spes, pertinacius de integro capessunt pugnam. 4 acie media urgebantur acriter a quinta legione: adversus lævum cornu, in quo sui generis provincialia auxilia instruxisse Romanos cernebant, cum maiore fiducia intulerunt signa. 5 iam prope erat, ut sinistrum cornu pelleretur Romanis, ni septima legio successisset. simul ab oppido Æbura, qui in præsidio relicti erant, in medio ardore pugnæ advenerunt, et Acilius ab tergo erat. 6 diu in medio cæsi Celtiberi: qui supererant in omnes passim partes capessunt fugam. equites bipartito in eos emissi magnam cædem edidere. ad viginti tria milia hostium eo die occisa, capta quattuor milia septingenti cum equis plus quingentis, et signa militaria octoginta octo. 7 magna victoria, non tamen incruenta fuit: Romani milites de duabus legionibus paulo plus ducenti, socium Latini nominis octingenti triginta, externorum auxiliarium ferme duo milia et quadringenti ceciderunt. 8 prætor in castra victorem exercitum reduxit, Acilius manere in captis ab se castris iussus. postero die spolia de hostibus lecta, et pro contione donati, quorum virtus insignis fuerat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
