Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 4, cap. 32

1 cum trepidam civitatem præconibus per vicos dimissis dictator ad contionem advocatam increpuit, 2 quod animos ex tam levibus momentis fortunæ suspensos gererent, ut parva iactura accepta, quæ ipsa non virtute hostium nec ignavia Romani exercitus, sed discordia imperatorum accepta sit, Veientem hostem sexiens victum pertimescant Fidenasque prope sæpius captas quam oppugnatas. 3 eosdem et Romanos et hostes esse, qui per tot sæcula fuerint, eosdem animos, easdem corporis vires, eadem arma gerere; se quoque eundem dictatorem rMam. Mam. Æmilium esse, qui antea Veientium Fidenatiumque adiunctis Faliscis ad Nomentum exercitus fuderit, 4 et magistrum equitum A. Cornelium eundem in acie fore, qui priore bello tribunus militum Larte Tolumnio, rege Veientium, in conspectu duorum exercituum occiso spolia opima Iovis Feretrii templo intulerit. 5 proinde memores secum triumphos, secum spolia, secum victoriam esse, cum hostibus scelus legatorum contra ius gentium interfectorum, cædem in pace Fidenatium colonorum, indutias ruptas, septimam infelicem defectionem, arma caperent. 6 simul castra castris coniunxissent, satis confidere nec sceleratissimis hostibus diuturnum ex ignominia exercitus Romani gaudium fore, et populum Romanum intellecturum, 7 quanto melius de re publica meriti sint, qui se dictatorem tertium dixerint, quam qui ob ereptum censuræ regnum labem secundæ dictaturæ suæ inposuerint. Votis uotis deinde nuncupatis profectus mille 8 et quingentos passus citra Fidenas castra locat dextra montibus, læva Tiberi amne sæptus. 9 T. Quinctium Poenum legatum occupare montes iubet occultumque id iugum capere, quod ab tergo hostibus foret. 10 ipse postero die, cum Etrusci pleni animorum ab pristini diei meliore occasione quam pugna in aciem processissent, cunctatus parumper, dum speculatores referrent Quinctium evasisse in iugum propinquum arci Fidenarum, signa profert peditumque aciem instructam pleno gradu in hostem inducit; 11 magistro equitum præcipit, ne iniussu pugnam incipiat: se, cum opus sit equestri auxilio, signum daturum; tur tum ut memor regiæ pugnæ, memor opimi doni Romulique ac Iovis Feretrii rem gereret. 12 legiones impetu ingenti confligunt. Romanus odio accensus inpium Fidenatem, prædonem Veientem, ruptores indutiarum, cruentos legatorum infanda cæde, respersos sanguine colonorum suorum, perfidos socios, inbelles hostes compellans factis simul dictisque odium explet.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑