Titus Livius, Ab urbe condita
1 consules dilectibus aliisque, quæ Romæ agendæ erant, peractis rebus in Ligures provinciam exercitum duxerunt. 2 Sempronius a Pisis profectus in Apulaios Apuanos Ligures, vastando agros urendoque vicos et castella eorum aperuit saltum usque ad Macram fluvium et Lunæ portum. 3 hostes montem, antiquam sedem maiorum suorum, ceperunt; et inde superata locorum iniquitate proelio deiecti sunt. 4 et Ap. Claudius felicitatem virtutemque collegæ in Liguribus Ingaunis æquavit secundis aliquot proeliis. sex præterea oppida eorum expugnavit; multa milia hominum in iis cepit; belli auctores tres et quadraginta securi percussit. lam iam comitiorum appetebat tempus. 5 prior tamen Claudius quam Sempronius, cui sors comitia habendi obtigerat, Romam venit, quia P P. . Claudius frater eius consulatum petebat. 6 competitores habebat patricios L. Æmilium Q. Fabium Ser. Sulpicium Galbam, veteres candidatos, et ab repulsis eo magis debitum, quia primo negatus erat, honorem repetentes. 7 etiam quia plus quam unum ex patriciis creari non licebat, artior petitio quattuor petentibus erat. 8 plebeii quoque gratiosi homines petebant, L. Porcius Q. Terentius Culleo Cn. Bæbius Tamphilus, et hi repulsis in spem impetrandi tandem aliquando honoris dilati. 9 Claudius ex omnibus unus novus candidatus erat. opinione hominum haud dubie destinabantur Q. Fabius Labeo et L. Porcius Licinus. 10 sed Claudius consul sine lictoribus cum fratre toto foro volitando, 11 clamitantibus adversariis et maiore parte senatus, meminisse eum debere se prius consulem populi Romani quam fratrem P P. . Claudii esse: quin ille sedens pro tribunali aut arbitrum ant aut tacitum spectatorem comitiorum se præberet? — coerceri tamen ab effuso studio nequit. 12 magnis contentionibus tribunorum quoque plebis, qui ant aut contra consulem ant aut pro studio eius pugnabant, comitia aliquotiens turbata, donec pervicit Appius, ut deiecto Fabio fratrem traheret. 13 creatus P P. Claudius Pulcher præter spem suam et ceterorum. locum suum tenuit L. Porcius Licinus, quia moderatis studiis, non vi Claudiana inter plebeios certatum est. 14 prætorum inde comitia sunt habita: C. Decimius Flavus P P. . Sempronius Longus P P. . Cornelius Cethegus Q. Nævius Matho C. Sempronius Blæsus A. Terentius Varro prætores facti. 15 hæc eo anno, quo Ap. Claudius M. Sempronius consules fuerunt, domi militiæque gesta.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
