Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 38, cap. 32

1 id ubi legati ad Achæos rettulerunt, omnium civitatium, quæ eius concilii erant, consensu bellum Lacedæmoniis indictum est. ne extemplo gereretur, 2 hiems impediit; incursionibus tamen parvis, latrocinii magis quam belli modo, non terra tantum sed etiam navibus a maria mari fines eorum vastati. 3 hic tumultus consulem Peloponnesum adduxit, iussuque eius Elin concilio indicto Lacedæmonii ad disceptandum acciti. 4 magna ibi non disceptatio modo sed altercatio fuit, cui consul, cum alia satis ambitiose partem utramque fovendo incerta respondisset, una denuntiatione, ut bello abstinerent, donec Romam ad senatum legatos misissent, finem imposuit. 5 utrimque legatio missa Romam est. exules quoque Lacedæmoniorum suam causam legationemque Achæis iniunxerunt. 6 Diophanet et Lycortas, Megalopolitani ambo, principes legationis Achæorum fuerunt, qui, dissidentes in re publica, tum quoque minime inter se convenientis orationes habuerunt. 7 Diophanes senatui disceptationem omnium rerum permittebat: eos optime controversias inter Achæos ac Lacedæmonios finituros esse; 8 Lycortas ex præceptis Philopoemenis postulabat, ut Achæis ex foedere ac legibus suis, quæ decressent, agere liceret, libertatemque sibi illibatam, cuius ipsi auctores. 9 essent, præstarent. magnæ auctoritatis apud Romanos tur tum gens Achæorum erat; novari tamen nihil de Lacedæmoniis placebat. ceterum responsum ita perplexur perplexum fuit, ut et Achæi sibi de Lacedæmone permissum acciperent, 10 et Lacedæmonii non omnia concessa iis interpretarentur. hac potestate immodice Achæi ac superbe usi sunt. Philopoemeni continuatur magistratus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑