Titus Livius, Ab urbe condita
1 hos portus tutissimos cum occupasset Romana classis, priusquam aut scalis aut operibus moenia adgrederetur, mittendos censuit prætor, qui principum magistratuumque animos temptarent. postquam obstinatos vidit, duobus simul locis oppugnare est adortus. 2 altera pars infrequens ædificiis erat; templa deum aliquantum tenebant loci; ea prius ariete admoto quatere muros turresque coepit; 3 dein cum eo multitude multitudo occurreret ad defendendum, 4 altera quoque parte admotus aries; et iam utrimque sternebantur muri. ad quorum casum cum impetum Romani milites per ipsam stragem ruinarum facerent, 5 alii scalis etiam ascensum in muros temptarent, adeo obstinate restitere oppidani, ut facile appareret plus in armis et virtute quam in moenibus auxilii esse. 6 coactus ergo periculo militum prætor receptui cani iussit, ne obiceret incautos furentibus desperatione ac rabie. 7 dirempto proelio, ne tum quidem ad quietem versi, sed undique omnes ad munienda et obmolienda, 8 quæ ruinis strata erant, concurrerunt. huic operi intentis supervenit Q. Antonius a prætore missus, qui castigata pertinacia eorum maiorem curam Romanis quam illis ostenderet esse, ne in perniciem urbis pugnaretur; 9 si absistere furore vellent, potestatem iis dari eadem condicione, qua prius C. Livii in fidem venissent, se tradendi. 10 hæc cum audissent, quinque dierum spatio ad deliberandum sumpto, temptata interim spe auxilii ab Antiocho, postquam legati missi ad regem nihil in eo præsidii esse retulerant, tum portas aperuerunt, pacti, ne quid hostile paterentur. 11 cum signa in urbem inferrentur et pronuntiasset prætor parci se deditis velle, clamor undique est sublatus, indignum facinus esse, Phocæensis, numquam fidos socios, semper infestos hostis, impune eludere. 12 ab hac voce velut siguo signo a prætore dato ad diripiendam urbem passim discurrunt. Æmilius primo resistere et revocare dicendo captas, non deditas diripi urbes, et in iis tamen imperatoris, non militum arbitrium esse. 13 postquam ira et avaritia imperio potentiora erant, præconibus per urbem missis liberos omnes in forum ad se convenire iubet, ne violarentur; et in omnibus, quæ ipsius potestatis fuerunt, fides constitit prætoris: 14 urbem agrosque et suas leges iis restituit; et, quia hiems iam appetebat, Phocææ portus ad hibernandum classi delegit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
