Titus Livius, Ab urbe condita
1 is post fugam ab Thermopylis Antiochi Amynandrumque a Philippo Athamania pulsum missis ultro ad Diophanen prætorem Achæorum nuntiis pecunia pactus insulam Achæis tradidit. 2 id præmium belli suum esse æquum censebant Romani: non enim M’. Acilium consulem legionesque Romanas Diophani et Achæis ad Thermopylas pugnasse. 3 Diophanes adversus hæc purgare interdum sese gentemque, interdum de iure facti disserere. 4 quidam Achæorum et initio ear eam se rem aspernatos testabantur et tunc pertinaciam increpitabant prætoris; 5 auctoribusque iis decretum est, ut T. Quinctio ea res permitteretur. erat Quinctius sicut adversantibus asper, ita, si cederes, idem placabilis. omissa contentione vocis vultusque “si utilem” inquit, “possessionem eius insulæ censerem Achæis esse, auctor essem senatui populoque Romano, ut ear eam vos habere sinerent; 6 ceterum sicut testudinem, ubi collecta in suum tegumen est, tutam ad omnis ictus video esse, ubi exserit partis aliquas, quodcumque nudavit, obnoxium atque infirmum habere, haud dissimiliter vos, 7 Achæi, clausos undique mari, quæ intra Peloponnesi sunt terminos, ea et iungere vobis et iuncta tueri facile, 8 simul aviditate plura amplectendi hinc excedatis, nuda vobis omnia, quæ extra sint, et exposita ad omnes ictus esse.” 9 adsentienti omni concilio nec Diophane ultra tendere auso Zacynthus Romanis traditur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
