Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 35, cap. 32

1 huius orationem subsecutæ multitudinis preces sunt; Eurylochus ex concilio itineribus occultis ad portam atque inde protinus in Ætoliam profugit. 2 iam enim, et id magis in dies, Ætoli defectionem nudabant, eoque ipso tempore forte Thoas, princeps gentis, quem miserant ad Antiochum, redierat inde Menippumque secum adduxerat regis legatum. 3 qui, priusquam concilium iis daretur, impleverant omnium aures terrestris navalisque copias commemorando: 4 ingentem vim peditum equitumque venire, ex India elephantos accitos, ante omnia, quo maxime credebant moveri multitudinis animos, tantum 5 advehi auri, ut ipsos emere Romanos posset. apparebat, quid ea oratio in concilio motura esset; nam et venisse eos et, quæ agerent, omnia legatis Romanis deferebantur; 6 et quamquam prope abscisa spes erat, tamen non ab re esse Quinctio visum est sociorum aliquos legatos interesse ei concilio, qui admonerent Romanæ societatis Ætolos, qui vocem liberam mittere adversus regis legatum auderent. 7 Athenienses maxime in ear eam rem idonei visi sunt et propter civitatis dignitatem et vetustam societatem cum Ætolis. ab iis Quinctius petit, ut legatos ad Panætolicum concilium mitterent. 8 Thoas primus in eo concilio renuntiavit legationem. Menippus post eum intromissus optimum fuisse omnibus, qui Græciam Asiamque incolerent, ait, integris rebus Philippi potuisse intervenire Antiochum: 9 sua quemque habiturum fuisse, neque omnia sub nutum dicionemque Romanam perventura. 10 “nunc quoque” inquit, “si modo vos quæ inchoastis consilia constanter perducitis ad exitum, poterit diis iuvantibus et Ætolis sociis Antiochus quamvis inclinatas Græciæ res restituere in pristinam dignitatem. 11 ea autem in libertate posita est, quæ suis stat viribus, non ex alieno arbitrio pendet.” 12 Athenienses, quibus primis post regiam legationem dicendi quæ vellent potestas facta est, mentione omni regis prætermissa Romanæ societatis Ætolos meritorumque in universam Græciam T. 13 Quincti admonuerunt: ne temere earn eam nimia celeritate consiliorum everterent; consilia calida et audacia prima specie læta, tractatu dura, eventu tristia esse. legatos Romanos, et in iis T. Quinctium, baud haud procul inde abesse; 14 dum integra omnia essent, verbis potius de iis, quæ ambigerentur, disceptarent quam Asiam Europamque ad funestum armarent bellum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑