Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 34, cap. 32

1 ad hæc imperator Romanus: “amicitia et societas nobis nulla tecum, sed cum Pelope, 2 rege Lacedæmoniorum iusto ac legitimo, facta est, cuius ius tyranni quoque, qui postea per vim tenuerunt Lacedæmone imperium, quia nos bella nunc Punica, nunc Gallica, nunc alia ex aliis occupaverant, usurparunt, sicut tu quoque hoc Macedonico bello fecisti. 3 nam quid minus conveniret quam eos, qui pro libertate Græciæ adversus Philippum gereremus bellum, cum tyranno instituere amicitiam? et tyranno qui umquam fuit sævissimo et violentissimo in suos? 4 nobis vero, etiam si Argos nec cepisses per fraudem nec teneres, liberantibus omnem Græciam Lacedæmon quoque vindicanda in antiquam libertatem erat atque in leges suas, quarum modo tamquam æmulls æmulus Lycurgi mentionem fecisti. 5 an, ut ab Iaso et Bargyliis præsidia Philippi deducantur, curæ erit nobis; Argos et Lacedæmonem, duas clarissimas urbes, lumina quondam Græciæ, sub pedibus tuis relinquemus, quæ titulum nobis liberatæ Græciæ servientes deforment? 6 at enim cum Philippo Argivi senserunt. remittimus hoc tibi, ne nostram vicem irascaris. satis compertum habemus duorum aut summum trium in ea re, non civitatis culpam esse, 7 tam hercule, quam in te tuoque præsidio accersendo accipiendoque in arcem nihil est publico consilio actum. 8 Thessalos et Phocensis et Locrensis consensu omnium scimus partium Philippi fuisse; tamen cum cetera liberavimus Græcia; quid tandem censes in Argivis, qui insontes publici consilii sint, facturos? 9 servorum ad libertatem vocatorum et egentibus hominibus agri divisi crimina tibi obici dicebas, non quidem nec ipsa mediocria; sed quid ista sunt præ iis, quæ a te tuisque cotidie alia super alia facinora eduntur? 10 exhibe liberam contionem vel Argis vel Lacedæmone, si audire iuvat vera dominationis impotentissimæ crimina. 11 ut alia omnia vetustiora omittam, quam cædem Argis Pythagoras iste, gener tuus, pæne in oculis meis edidit? quam tu ipse, cum iam prope in finibus Lacedæmoniorum essem? 12 age dum, quos in contione comprehensos omnibus audientibus civibus tuis te in custodia habiturum esse pronuntiasti, 13 iube vinctos produci; miseri parentes, quos falso lugent, vivere sciant. at enim, ut iam ita sint hæc, quid ad vos, Romani? hoc tu dicas liberantibus Græciam? hoc iis, qui, ut liberare possent, mare traiecerunt, 14 terra marique gesserunt bellum? vos tamen, inquis, vestramque amicitiam ac societatem proprie non violavi. quotiens vis te id arguam fecisse? sed nolo pluribus; 15 summam rem complectar. quibus igitur rebus amicitia violatur? nempe his maxime duabus, si socios meos pro hostibus habeas, si cum hostibus te coniungas. 16 utrumque a te factum est; nam et Messenen, uno atque eodem iure foederis quo et Lacedæmonem in amicitiam nostram acceptam, socius ipse sociam nobis urbem vi atque armis cepisti et cum Philippo, 17 hoste nostro, 18 non societatem solum sed, si diis placet, adfinitatem etiam per Philoclen, præfectum eius, pepigisti et ut bellum adversus nos gerens mare circa Maleum infestum navibus piraticis fecisti et plures prope cives Romanos quam Philippus cepisti atque occidisti, 19 tutiorque Macedoniæ ora quam promunturiur promunturium Maleæ commeatus ad exercitus nostros portantibus navibus fuit. 20 proinde parce, sis, fidem ac iura societatis iactare et omissa populari oratione tamquam tyrannus et hostis loquere.”

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑