Titus Livius, Ab urbe condita
1 hiems iam eo tempore erat, et, cum T. Quinctius capta Elatia in Phocide ac Locride hiberna disposita haberet, Opunte seditio orta est. 2 factio una Ætolos, qui propiores erant, altera Romanos accersebat. 3 Ætoli priores venerunt; sed opulentior factio exclusis Ætolis missoque ad imperatorem Romanum nuntio usque in adventum eius tenuit urbem. 4 arcem regium tenebat præsidium, neque, ut decederent inde, aut Opuntiorum minis aut auctoritate imperatoris Romani perpelli potuerunt. 5 mora, cur non extemplo oppugnarentur, ea fuit, quod caduceator ab rege venerat locum ac tempus petens colloquio. 6 id gravate regi concessum est, non quin cuperet Quinctius per se partim armis, partim condicionibus confectum videri bellum; 7 necdum enim sciebat, utrum successor sibi alter ex novis consulibus mitteretur, an, quod summa vi ut tenderent amicis et propinquis mandaverat, imperium prorogaretur; 8 aptum autem fore colloquium credebat, ut sibi liberum esset vel ad bellum manenti vel ad pacem decedenti rem inclinare. 9 in sinu Maliaco prope Nicæam litus elegere. eo rex ab Demetriade cum quinque lembis et una nave rostrata venit. 10 erant cum eo principes Macedonum et Achæorum exul, vir insignis, Cycliadas. 11 cum imperatore Romano rex Amynander erat et Dionysodorus, Attali legatus, et Agesimbrotus, præfectus Rhodiæ classis, et Phæneas, princeps Ætolorum, et Achæi duo, Aristænus et Xenophon. 12 inter hos Romanus ad extremum litus progressus, cum rex in proram navis in ancoris stantis processisset, ‘ 13 commodius’ inquit, ‘si in terram egrediaris, ex propinquo dicamus in vicem audiamusque’. cum rex facturum se id negaret, ‘quem tandem’ inquit Quinctius ‘times?’ 14 ad hoc ille superbo et regio animo: ‘neminem equidem timeo præter deos immortalis; non omnium autem credo fidei, quos circa te video, atque omnium minime Ætolis’ 15 . ‘istuc quidem’ ait Romanus ‘par omnibus periculum est, qui cum hoste ad colloquium congrediuntur, si nulla fides sit. 16 ’ ‘non tamen’ inquit, ‘ T. Quincti , par perfidiæ præmium est, si fraude agatur, Philippus et Phæneas; neque enim æque difficulter Ætoli prætorem alium ac Macedones regem in meum locum substituant.’ secundum hæc silentium fuit,
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
