Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 31, cap. 32

1 hæc dicta ab Romano cum essent, inclinatis omnium animis ad Romanos Damocritus, prætor Ætolorum, pecunia, ut fama est, ab rege accepta nihil aut huic aut illi parti adsensus, 2 rem magni discriminis consiliis nullam esse tam inimicam quam celeritatem dixit; celerem enim pænitentiam, sed eandem seram atque inutilem sequi, cum præcipitata raptim consilia neque revocari neque in integrum restitui possint. 3 deliberationis eius, cuius ipse maturitatem expectandam putaret, tempus ita iam nunc statui posse: cum legibus cautum esset, ne de pace belloque nisi in Panætolico et Pylaico concilio ageretur, decernerent extemplo, 4 ut prætor sine fraude, cum de bello et pace agere velit, advocet concilium, et quod tur tum referatur decernaturque ut perinde ius ratumque sit, ac si in Panætolico aut Pylaico concilio actum esset. 5 dimissis ita suspensa re legatis egregie consultum genti aiebat: nam utrius partis melior fortuna belli esset, ad eius societatem inclinaturos. hæc in concilio Ætolorum acta.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑