Titus Livius, Ab urbe condita
1 in castra ut est ventum, pronuntiant ambo, arma expedirent milites animosque ad supremum certamen, non in unum diem sed in perpetuum, si felicitas adesset, victores. 2 Roma an Carthago iura gentibus daret, ante crastinam noctem scituros; neque enim Africam aut Italiam, sed orbem terrarum victoriæ præmium fore; 3 par periculum præmio, quibus adversa pugnæ fortuna fuisset. nam neque Romanis effugium ullum patebat in aliena ignotaque terra et Carthagini supremo auxilio effuso adesse videbatur præsens excidium. 4 ad hoc discrimen procedunt postero die duorum opulentissimorum populorum duo longe clarissimi duces, duo fortissimi exercitus, multa ante parta decora aut cumulaturi eo die aut eversuri. 5 anceps igitur spes et metus miscebant animos; contemplantibusque modo suam modo hostium aciem, cum non oculis magis Quam quam ratione pensarent vires, simul læta simul tristia obversabantur. quæ ipsis sua sponte non succurrebant, ea duces admonendo atque hortando subiciebant. 6 Poenus sedecim annorum in terra Italia res gestas, tot duces Romanos, tot exercitus occidione occisos et sua cuique decora, ubi ad insignem alicuius pugnæ memoria militem venerat, referebat; 7 Scipio Hispanias et recentia in Africa proelia et confessionem hostium, quod neque non petere pacem propter metum neque manere in ea præ insita animis perfidia potuissent. 8 ad hoc conloquium Hannibalis in secreto habitan habitum ac liberum fingenti, qua vult, flectit; 9 ominatur, quibus quondam auspiciis patres eorum ad Ægates pugnaverint insulas, ea illis exeuntibus in aciem portendisse deos. 10 adesse finem belli ac laboris. in manibus esse prædam Carthaginis, reditum domum in patriam ad parentes, liberos, coniuges penatesque deos. 11 celsus hæc corpore vultuque ita læto, ut vicisse iam crederes, dicebat. instruit deinde primos hastatos, post eos principes, triariis postremam aciem clausit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
